monumenta.ch > Cicero > Epistula 5 > Epistula 17 > Epistula 16 > 3 > 15 > 3 > 12 > 5 > 8 > 9 > 7
Cicero, Orationes, pro Deiotaro, 6 <<< >>> 8
Cicero, pro Deiotaro, 7
1 Quid postea? an Deiotarus, re illo tempore non perfecta , continuo dimisit exercitum? nullus erat alius insidiandi locus? At eodem te, cum cenavisses, rediturum dixeras, itaque fecisti.2 Horam unam aut duas eodem loco armatos, ut conlocati fuerant, retineri magnum fuit? Cum in convivio comiter et iucunde fuisses, tum illuc isti, ut dixeras: quo in loco Deiotarum talem erga te cognovisti qualis rex Attalus in P. Africanum fuit, cui magnificentissima dona, ut scriptum legimus, usque ad Numantiam misit ex Asia, quae Africanus inspectante exercitu accepit. Quod cum praesens Deiotarus regio animo et more fecisset, tu in cubiculum discessisti.3 Obsecro, Caesar, repete illius temporis memoriam, pone ante oculos illum diem, voltus hominum te intuentium atque admirantium recordare. Num quae trepidatio, num qui tumultus, num quid nisi modeste , nisi quiete, nisi ex hominis gravissimi et sanctissimi disciplina? Quid igitur causae excogitari potest cur te lautum voluerit, cenatum noluerit occidere? 'In posterum' inquit 'diem distulit ut, cum in castellum ventum esset, ibi cogitata perficeret'.4 Non video causam loci mutandi , sed tamen acta res criminose est.5 'Cum' inquit 'vomere post cenam te velle dixisses, in balneum te ducere coeperunt: ibi enim erant insidiae.6 At te eadem tua fortuna servavit: in cubiculo malle dixisti'.7 Di te perduint , fugitive! ita non modo nihili et improbus, sed fatuus et amens es.8 Quid? ille signa aenea in balneo posuerat, quae e balneo in cubiculum transire non possent? Habes crimina insidiarum: nihil enim dixit amplius.9 'Horum' inquit 'eram conscius'.10 Quid tum? ita ille demens erat ut eum quem conscium tanti sceleris habebat ab se dimitteret, Romam etiam mitteret ubi et inimicissimum sciret esse nepotem suum et C. Caesarem cui fecisset insidias, praesertim cum is unus esset qui posset de absente se indicare ? 'Et fratres meos,' inquit, 'quod erant conscii, in vincla coniecit '.11 Cum igitur eos vinciret quos secum habebat, te solutum Romam mittebat qui eadem scires quae illos scire dicis?
Cicero HOME
bav1820.144
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik