monumenta.ch > Cicero > Epistula 5 > Epistula 17 > Epistula 16 > 3 > 15 > 3 > 12 > 5 > 8 > 9 > 7 > 14 > 11 > 6
Cicero, Orationes, pro Deiotaro, 5 <<< >>> 7
Cicero, pro Deiotaro, 6
1 At, credo, haec homo inconsultus et temerarius non videbat. Quis consideratior illo, quis tectior , quis prudentior? quamquam hoc loco Deiotarum non tam ingenio et prudentia quam fide et religione vitae defendendum puto.2 Nota tibi est hominis probitas, C. Caesar, noti mores, nota constantia.3 Cui porro qui modo populi Romani nomen audivit, Deiotari integritas, gravitas, virtus, fides non audita est? Quod igitur facinus nec in hominem imprudentem caderet propter metum praesentis exiti, nec in facinerosum, nisi esset idem amentissimus, id vos et a viro optimo et ab homine minime stulto cogitatum esse confingitis? At quam non modo non credibiliter, sed ne suspiciose quidem! 'Cum' inquit 'Blucium venisses et domum regis hospitis tui devertisses, locus erat quidam in quo erant ea composita quibus te rex munerari constituerat. Huc te e balneo , prius quam accumberes, ducere volebat. Erant enim armati ut te interficerent in eo ipso loco conlocati'.4 En crimen, en causa, cur regem fugitivus, dominum servus accuset. Ego mehercules , Caesar, initio, cum est ad me ita causa delata, Phidippum medicum, servum regium, qui cum legatis missus esset, ab isto adulescente esse corruptum, hac sum suspicione percussus : 'Medicum indicem subornavit; finget videlicet aliquod crimen veneni'.5 Etsi a veritate longe, tamen a consuetudine criminandi non multum res abhorrebat.6 Quid ait medicus? Nihil de veneno.7 At id fieri potuit primum occultius in potione, in cibo ; deinde etiam impunius fit quod, cum est factum , negari potest.8 Si palam te interemisset, omnium in se gentium non solum odia sed etiam arma convertisset: si veneno, Iovis illius hospitalis numen numquam celare potuisset, homines fortasse celasset.9 Quod igitur et conari occultius et efficere cautius potuit, id tibi et medico callido et servo, ut putabat, fideli non credidit: de armis, de ferro, de insidiis celare te noluit? At quam festive crimen contexitur! 'Tua te' inquit 'eadem quae saepe fortuna servavit: negavisti tum te inspicere velle'.
Cicero HOME
bav1820.144