monumenta.ch > Cicero > Epistula 5 > Epistula 17 > Epistula 16 > 3 > 15 > 3 > 12 > 5 > 8 > 9 > 7 > 14 > 11 > 6 > 10 > 2 > 13 > 4
Cicero, Orationes, pro Deiotaro, 3 <<< >>> 5
Cicero, pro Deiotaro, 4
1 Cum audiret senatus consentientis auctoritate arma sumpta , consulibus, praetoribus, tribunis plebis, nobis imperatoribus rem publicam defendendam datam, movebatur animo et vir huic imperio amicissimus de salute populi Romani extimescebat, in qua etiam suam esse inclusam videbat.2 In summo tamen timore quiescendum esse arbitrabatur.3 Maxime vero perturbatus est, ut audivit consules ex Italia profugisse, omnis consularis - sic enim ei nuntiabatur - cunctum senatum, totam Italiam effusam .4 Talibus enim nuntiis et rumoribus patebat ad orientem via nec ulli veri subsequebantur.5 Nihil ille de condicionibus tuis, nihil de studio concordiae et pacis, nihil de conspiratione audiebat certorum hominum contra dignitatem tuam.6 Quae cum ita essent, tamen usque eo se tenuit quoad a Cn. Pompeio legati ad eum litteraeque venerunt. 7 Ignosce, ignosce, Caesar, si eius viri auctoritati rex Deiotarus cessit quem nos omnes secuti sumus; ad quem cum di atque homines omnia ornamenta congessissent, tum tu ipse plurima et maxima. Nec enim , si tuae res gestae ceterorum laudibus obscuritatem attulerunt, idcirco Cn. Pompei memoriam amisimus. Quantum nomen illius fuerit, quantae opes, quanta in omni genere bellorum gloria, quanti honores populi Romani, quanti senatus, quanti tui, quis ignorat? Tanto ille superiores vicerat gloria quanto tu omnibus praestitisti.8 Itaque Cn. Pompei bella, victorias, triumphos, consulatus admirantes numerabamus: tuos enumerare non possumus.
Cicero HOME
bav1820.143