monumenta.ch > Cicero > Epistula 5 > Epistula 17 > Epistula 16 > 3 > 15 > 3
Cicero, Orationes, pro Deiotaro, 2 <<< >>> 4
Cicero, pro Deiotaro, 3
1 Iratum te regi Deiotaro fuisse non erant nescii; adfectum illum quibusdam incommodis et detrimentis propter offensionem animi tui meminerant, teque cum huic iratum, tum sibi amicum esse cognoverant , quodque apud ipsum te de tuo periculo dicerent, fore putabant ut in exulcerato animo facile fictum crimen insideret.2 Quam ob rem hoc nos primum metu, Caesar, per fidem et constantiam et clementiam tuam libera, ne residere in te ullam partem iracundiae suspicemur.3 Per dexteram istam te oro quam regi Deiotaro hospes hospiti porrexisti, istam, inquam, dexteram non tam in bellis neque in proeliis quam in promissis et fide firmiorem.4 Tu illius domum inire, tu vetus hospitium renovare voluisti; te eius di penates acceperunt, te amicum et placatum Deiotari regis arae focique viderunt. 5 Cum facile orari, Caesar, tum semel exorari soles.6 Nemo umquam te placavit inimicus qui ullas resedisse in te simultatis reliquias senserit.7 Quamquam cui sunt inauditae cum Deiotaro querelae tuae? Numquam tu illum accusavisti ut hostem, sed ut amicum officio parum functum, quod propensior in Cn. Pompei amicitiam fuisset quam in tuam: cui tamen ipsi rei veniam te daturum fuisse dicebas, si tum auxilia Pompeio vel si etiam filium misisset, ipse aetatis excusatione usus esset. 8 Ita cum maximis eum rebus liberares, perparvam culpam relinquebas.9 Itaque non solum in eum non animadvertisti sed omni metu liberavisti, hospitem agnovisti, regem reliquisti.10 Neque enim ille odio tui progressus, sed errore communi lapsus est .11 Is rex quem senatus hoc nomine saepe honorificentissimis decretis appellavisset, quique illum ordinem ab adulescentia gravissimum sanctissimumque duxisset, isdem rebus est perturbatus homo longinquus et alienigena quibus nos in media re publica nati semperque versati.
Cicero HOME
bav1820.142
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik