monumenta.ch > Cicero > 1
>>> Cicero, Orationes, pro Deiotaro, 2

Cicero, pro Deiotaro, 1

1 Cum in omnibus causis gravioribus, C. Caesar, initio dicendi commoveri soleam vehementius quam videtur vel usus vel aetas mea postulare, tum in hac causa ita multa me perturbant ut, quantum mea fides studi mihi adferat ad salutem regis Deiotari defendendam, tantum facultatis timor detrahat. Primum dico pro capite fortunisque regis , quod ipsum, etsi non iniquum est in tuo dumtaxat periculo, tamen est ita inusitatum, regem reum capitis esse, ut ante hoc tempus non sit auditum. 2 Deinde eum regem quem ornare antea cuncto cum senatu solebam pro perpetuis eius in nostram rem publicam meritis, nunc contra atrocissimum crimen cogor defendere.3 Accedit ut accusatorum alterius crudelitate, alterius indignitate conturber .4 Crudelis Castor , ne dicam sceleratum et impium, qui nepos avum in capitis discrimen adduxerit adulescentiaeque suae terrorem intulerit ei cuius senectutem tueri et tegere debebat , commendationemque ineuntis aetatis ab impietate et ab scelere duxerit; avi servum corruptum praemiis ad accusandum dominum impulerit, a legatorum pedibus abduxerit. 5 Fugitivi autem dominum accusantis et dominum absentem et dominum amicissimum nostrae rei publicae cum os videbam, cum verba audiebam , non tam adflictam regiam condicionem dolebam quam de fortunis communibus extimescebam.6 Nam cum more maiorum de servo in dominum ne tormentis quidem quaeri liceat, in qua quaestione dolor elicere veram vocem possit etiam ab invito, exortus est servus qui, quem in eculeo appellare non posset , eum accuset solutus.
Cicero HOME

bav1820.264

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik