monumenta.ch > Cicero > 12 > 4 > 8 > 2 > 6 > 3
Cicero, Orationes, pro Archia, 2 <<< >>> 4
Cicero, pro Archia, 3
1 Nam ut primum ex pueris excessit Archias atque ab eis artibus quibus aetas puerilis ad humanitatem informari solet, se ad scribendi studium contulit, primum Antiochiae - nam ibi natus est loco nobili - celebri quondam urbe et copiosa atque eruditissimis hominibus liberalissimisque studiis adfluenti, celeriter antecellere omnibus ingeni gloria coepit .2 Post in ceteris Asiae partibus cunctaque Graecia sic eius adventus celebrabantur ut famam ingeni exspectatio hominis, exspectationem ipsius adventus admiratioque superaret. 3 Erat Italia tum plena Graecarum artium ac disciplinarum, studiaque haec et in Latio vehementius tum colebantur quam nunc isdem in oppidis, et hic Romae propter tranquillitatem rei publicae non neglegebantur.4 Itaque hunc et Tarentini et Locrenses et Regini et Neapolitani civitate ceterisque praemiis donarunt, et omnes qui aliquid de ingeniis poterant iudicare cognitione atque hospitio dignum existimarunt.5 Hac tanta celebritate famae cum esset iam absentibus notus, Romam venit Mario consule et Catulo.6 Nactus est primum consules eos quorum alter res ad scribendum maximas, alter cum res gestas tum etiam studium atque auris adhibere posset.7 Statim Luculli, cum praetextatus etiam tum Archias esset, eum domum suam receperunt. Dedit etiam hoc non solum lumen ingeni ac litterarum verum etiam naturae atque virtutis ut domus, quae huius adulescentiae prima favit , eadem esset familiarissima senectuti. 8 Erat temporibus illis iucundus Q. Metello illi Numidico et eius Pio filio, audiebatur a M. Aemilio, vivebat cum Q. Catulo et patre et filio, a L. Crasso colebatur, Lucullos vero et Drusum et Octavios et Catonem et totam Hortensiorum domum devinctam consuetudine cum teneret, adficiebatur summo honore, quod eum non solum colebant qui aliquid percipere atque audire studebant verum etiam si qui forte simulabant.
Cicero HOME
bav1820.257
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik