monumenta.ch > Cicero > 29 > 28 > 61 > 12 > 72 > 69 > 16 > 34 > 63 > 36 > 68 > 70
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 5, 69 <<< >>> 71
Cicero, in Verrem, 2, 5, 70
1 Mihi porro, ut ego non dicam, quis omnium mortalium non intellegit quam longe progredi sit necesse? Potero silere, Hortensi, potero dissimulare, cum tantum res publica vulnus acceperit ut expilatae provinciae , vexati socii, di immortales spoliati, cives Romani cruciati et necati impune me actore esse videantur? potero ego hoc onus tantum aut in hoc iudicio deponere aut tacitus sustinere? Non agitanda res erit, non in medium proferenda, non populi Romani fides imploranda, non omnes qui tanto se scelere obstrinxerunt ut aut fidem suam corrumpi paterentur aut iudicium corrumperent in discrimen aut iudicium vocandi? Quaeret aliquis fortasse, 'Tantumne igitur laborem , tantas inimicitias tot hominum suscepturus es ?' Non studio quidem hercule ullo neque voluntate; sed non idem licet mihi quod iis qui nobili genere nati sunt, quibus omnia populi Romani beneficia dormientibus deferuntur; longe alia mihi lege in hac civitate et condicione vivendum est.2 Venit mihi in mentem M. Catonis, hominis sapientissimi et vigilantissimi; qui cum se virtute non genere populo Romano commendari putaret, cum ipse sui generis initium ac nominis ab se gigni et propagari vellet, hominum potentissimorum suscepit inimicitias, et maximis laboribus suis usque ad summam senectutem summa cum gloria vixit. 3 Postea Q. Pompeius, humili atque obscuro loco natus, nonne plurimis inimicitiis maximisque suis periculis ac laboribus amplissimos honores est adeptus? Modo C. Fimbriam, C. Marium , C. Caelium vidimus non mediocribus inimicitiis ac laboribus contendere ut ad istos honores pervenirent ad quos vos per ludum et per neglegentiam pervenistis.4 Haec eadem est nostrae rationis regio et via, horum nos hominum sectam atque instituta persequimur.
Cicero HOME
bnf7774.103
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik