monumenta.ch > Cicero > 10 > 7 > 40 > 71 > 9 > 11 > 15 > 61 > 28 > 7 > 69
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 5, 68 <<< >>> 70
Cicero, in Verrem, 2, 5, 69
1 Ego mei rationem iam offici confido esse omnibus iniquissimis meis persolutam; nam istum paucis horis primae actionis omnium mortalium sententiis condemnavi.2 Reliquum iudicium iam non de mea fide, quae perspecta est, nec de istius vita, quae damnata est, sed de iudicibus et, vere ut dicam, de te futurum est.3 At quo tempore futurum est? - nam id maxime providendum est; etenim cum omnibus in rebus, tum in re publica permagni momenti est ratio atque inclinatio temporum.4 Nempe eo, cum populus Romanus aliud genus hominum atque alium ordinem ad res iudicandas requirit, nempe lege de iudiciis iudicibusque novis promulgata; quam non is promulgavit quo nomine proscriptam videtis, sed hic reus, - hic, inquam, sua spe atque opinione quam de vobis habet legem illam scribendam promulgandamque curavit. 5 Itaque cum primo agere coepimus, lex non erat promulgata; cum iste vestra severitate permotus multa signa dederat quam ob rem responsurus non videretur, mentio de lege nulla fiebat; posteaquam iste recreari et confirmari visus est, lex statim promulgata est.6 Cui legi cum vestra dignitas vehementer adversetur, istius spes falsa et insignis impudentia maxime suffragatur.7 Hic si quid erit commissum a quoquam vestrum quod reprendatur , aut populus Romanus iudicabit de eo homine quem iam ante iudiciis indignum putarit , aut ei qui propter offensionem iudiciorum de veteribus iudicibus lege nova novi iudices erunt constituti.
Cicero HOME
bnf7774.102
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik