monumenta.ch > Cicero > 9 > 22 > 22 > 69 > 1 > 25 > 11 > 52 > 39 > 26 > 8 > 43 > 28 > 26 > 35 > 64
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 5, 63 <<< >>> 65
Cicero, in Verrem, 2, 5, 64
1 Cum haec omnia quae polliceor cumulate tuis proximis plana fecero, tum istuc ipsum tenebo quod abs te mihi datur; eo contentum esse me dicam.2 Quid enim nuper tu ipse, cum populi Romani clamore atque impetu perturbatus exsiluisti, quid, inquam, elocutus es? Illum, quod moram supplicio quaereret, ideo clamitasse se esse civem Romanum, sed speculatorem fuisse.3 Iam mei testes veri sunt.4 Quid enim dicit aliud C. Numitorius, quid M. et P. Cottii, nobilissimi homines ex agro Tauromenitano, quid Q. Lucceius, qui argentariam Regi maximam fecit, quid ceteri? Adhuc enim testes ex eo genere a me sunt dati, non qui novisse Gavium, sed se vidisse dicerent, cum is, qui se civem Romanum esse clamaret, in crucem ageretur.5 Hoc tu, Verres, idem dicis, hoc tu confiteris, illum clamitasse se civem esse Romanum ; apud te nomen civitatis ne tantum quidem valuisse ut dubitationem aliquam [crucis ], ut crudelissimi taeterrimique supplici aliquam parvam moram saltem posset adferre. 6 Hoc teneo, hic haereo, iudices, hoc sum contentus uno, omitto ac neglego cetera; sua confessione induatur ac iuguletur necesse est.7 Qui esset ignorabas, speculatorem esse suspicabare; non quaero qua suspicione, tua te accuso oratione: civem Romanum se esse dicebat.8 Si tu apud Persas aut in extrema India deprensus , Verres, ad supplicium ducerere, quid aliud clamitares nisi te civem esse Romanum? et si tibi ignoto apud ignotos, apud barbaros, apud homines in extremis atque ultimis gentibus positos, nobile et inlustre apud omnis nomen civitatis tuae profuisset, ille, quisquis erat, quem tu in crucem rapiebas, qui tibi esset ignotus, cum civem se Romanum esse diceret, apud te praetorem si non effugium ne moram quidem mortis mentione atque usurpatione civitatis adsequi potuit?
Cicero HOME
bnf7774.101