monumenta.ch > Cicero > 15 > 55
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 5, 54 <<<     >>> 56

Cicero, in Verrem, 2, 5, 55

1 Nam quid ego de ceteris civium Romanorum suppliciis singillatim potius quam generatim atque universe loquar? Carcer ille qui est a crudelissimo tyranno Dionysio factus Syracusis, quae lautumiae vocantur, in istius imperio domicilium civium Romanorum fuit.2 Vt quisque istius animum aut oculos offenderat, in lautumias statim coniciebatur.3 Indignum hoc video videri omnibus, iudices, et id iam priore actione, cum haec testes dicerent, intellexi.4 Retineri enim putatis oportere iura libertatis non modo hic ubi tribuni plebis sunt, ubi ceteri magistratus, ubi forum plenum iudiciorum, ubi senatus auctoritas, ubi existimatio populi Romani et frequentia, sed ubicumque terrarum et gentium violatum ius civium Romanorum sit, statuitis id pertinere ad communem causam libertatis et dignitatis. 5 In externorum hominum maleficorum sceleratorumque, in praedonum hostiumque custodias tu tantum numerum civium Romanorum includere ausus es? Numquamne tibi iudici, numquam contionis , numquam huius tantae frequentiae, quae nunc te animo iniquissimo infestissimoque intuetur, venit in mentem? numquam tibi populi Romani absentis dignitas, numquam species ipsa huiusce multitudinis in oculis animoque versata est? numquam te in horum conspectum rediturum, numquam in forum populi Romani venturum, numquam sub legum et iudiciorum potestatem casurum esse duxisti?
Cicero HOME

bnf7774.95