monumenta.ch > Cicero > 29 > 28 > 61 > 12 > 72 > 69 > 16 > 34 > 63 > 36 > 68 > 70 > 54
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 5, 53 <<< >>> 55
Cicero, in Verrem, 2, 5, 54
1 Num potes hoc negare, Verres, in foro Lilybaei maximo conventu C. Servilium, civem Romanum e conventu Panhormitano , veterem negotiatorem, ad tribunal ante pedes tuos ad terram virgis et verberibus abiectum? Aude hoc primum negare, si potes; nemo Lilybaei fuit quin viderit, nemo in Sicilia quin audiverit .2 Plagis confectum dico a lictoribus tuis civem Romanum ante oculos tuos concidisse.3 At quam ob causam, di immortales! tametsi iniuriam facio communi causae et iuri civitatis; quasi enim ulla possit esse causa cur hoc cuiquam civi Romano iure accidat, ita quaero quae in Servilio causa fuerit.4 Ignoscite in hoc uno, iudices; in ceteris enim non magnopere causas requiram.5 Locutus erat liberius de istius improbitate atque nequitia.6 Quod isti simul ac renuntiatum est, hominem iubet Lilybaeum vadimonium Venerio servo promittere.7 Promittit; Lilybaeum venitur. Cogere eum coepit, cum ageret nemo , nemo postularet, sponsionem mille nummum facere cum lictore suo, 'Ni furtis quaestum faceret.' Recuperatores se de cohorte sua dicebat daturum.8 Servilius et recusare et deprecari ne iniquis iudicibus nullo adversario iudicium capitis in se constitueretur. 9 Haec cum maxime loqueretur, sex lictores circumsistunt valentissimi et ad pulsandos verberandosque homines exercitatissimi, caedunt acerrime virgis; denique proximus lictor, de quo iam saepe dixi, Sextius, converso baculo oculos misero tundere vehementissime coepit.10 Itaque ille, cum sanguis os oculosque complesset, concidit, cum illi nihilo minus iacenti latera tunderent, ut aliquando spondere se diceret. Sic ille adfectus illim tum pro mortuo sublatus perbrevi postea est mortuus.11 Iste autem homo Venerius, adfluens omni lepore ac venustate, de bonis illius in aede Veneris argenteum Cupidinem posuit.12 Sic etiam fortunis hominum abutebatur ad nocturna vota cupiditatum suarum.
Cicero HOME
bnf7774.94
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik