monumenta.ch > Cicero > 44 > 30 > 40 > 20 > 46 > 50 > 33 > 41 > 58 > 42 > 31 > 45 > 62 > 5 > 70 > 33 > 31 > 34 > 37 > 21 > 59 > 20 > 27 > 35 > 10 > 51 > 18 > 53
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 5, 52 <<<     >>> 54

Cicero, in Verrem, 2, 5, 53

1 - haec si tibi tuus parens diceret, posses ab eo veniam petere, posses ut tibi ignosceret postulare? Satis est factum Siculis, satis officio ac necessitudini , satis promisso nostro ac recepto.2 Reliqua est ea causa, iudices, quae iam non recepta sed innata, neque delata ad me sed in animo sensuque meo penitus adfixa atque insita est; quae non ad sociorum salutem, sed ad civium Romanorum, hoc est ad unius cuiusque nostrum, vitam et sanguinem pertinet.3 In qua nolite a me, quasi dubium sit aliquid, argumenta, iudices, exspectare: omnia quae dicam sic erunt inlustria ut ad ea probanda totam Siciliam testem adhibere possem .4 Furor enim quidam, sceleris et audaciae comes, istius effrenatum animum importunamque naturam tanta oppressit amentia ut numquam dubitaret in conventu palam supplicia, quae in convictos malefici servos constituta sunt, ea in civis Romanos expromere. 5 Virgis quam multos ceciderit quid ego commemorem? Tantum brevissime, iudices, dico : nullum fuit omnino civitatis isto praetore in hoc genere discrimen.6 Itaque iam consuetudine ad corpora civium Romanorum etiam sine istius nutu ferebatur manus ipsa lictoris.
Cicero HOME

bnf7774.94