monumenta.ch > Cicero > 24 > 50 > 17 > 56 > 85 > 95 > 57 > 15 > 13 > 8 > 21 > 2 > 78 > 14 > 50 > 76 > 14 > 10 > 11 > 36 > 51
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 5, 50 <<<     >>> 52

Cicero, in Verrem, 2, 5, 51

1 Quare haec quoque praetermittas licet.2 Ego culpam non in nauarchis sed in te fuisse demonstro, te pretio remiges militesque dimisisse arguo.3 Hoc nauarchi reliqui dicunt, hoc Netinorum foederata civitas publice dicit, hoc Amestratini, hoc Herbitenses , hoc Hennenses , Agyrinenses, Tyndaritani publice dicunt, tuus denique testis, tuus imperator, tuus aemulus, tuus hospes Cleomenes hoc dicit, sese in terram esse egressum ut Pachyno e terrestri praesidio milites colligeret, quos in navibus conlocaret; quod certe non fecisset si suum numerum naves haberent; ea est enim ratio instructarum ornatarumque navium ut non modo plures sed ne singuli quidem possint accedere.4 Dico practerea illos ipsos reliquos nautas fame atque inopia rerum omnium confectos fuisse ae perditos; dico aut omnis extra culpam fuisse, aut, si uni attribuenda culpa sit, in eo maximam fuisse qui optimam navem, plurimos nautas haberet, summum imperium obtineret, aut, si omnes in culpa fuerint, non oportuisse Cleomenen constitui spectatorem illorum mortis atque cruciatus; dico etiam in ipso supplicio mercedem lacrimarum, mercedem vulneris atque plagae, mercedem funeris ac sepulturae constitui nefas fuisse. 5 Quapropter si mihi respondere voles haec dicito, classem instructam atque ornatam fuisse, nullum propugnatorem afuisse, nullum vacuum tractum esse remum, rem frumentariam esse suppeditatam; mentiri nauarchos, mentiri tot tam gravis civitates, mentiri etiam Siciliam totam ; proditum esse te a Cleomene, qui se dixerit exisse in terram ut Pachyno deduceret milites; animum illis, non copias defuisse; Cleomenem acerrime pugnantem ab iis relictum esse atque desertum; nummum ob sepulturam datum nemini.6 Quae si dices, tenebere; sin alia dices, ea quae a me dicta sunt non refutabis.
Cicero HOME

bnf7774.92

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik