monumenta.ch > Cicero > 44 > 30 > 40 > 20 > 46 > 50
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 5, 49 <<< >>> 51
Cicero, in Verrem, 2, 5, 50
1 Quapropter si quem forte inveneris qui hoc navale crimen conetur defendere, is ita defendat ut illa communia quae ad causam nihil pertinent praetermittat, me culpae fortunam adsignare, calamitatem crimini dare, me amissionem classis obicere, cum multi viri fortes in communi incertoque periculo belli et terra et mari saepe offenderint. Nullam tibi obicio fortunam, nihil est quod ceterorum res minus commode gestas proferas, nihil est quod multorum naufragia fortunae colligas.2 Ego navis inanis fuisse dico, remiges nautasque dimissos, reliquos stirpibus vixisse palmarum; praefuisse classi populi Romani Siculum, perpetuo sociis atque amicis Syracusanum; te illo tempore ipso superioribusque diebus omnibus in litore cum mulierculis perpotasse dico; harum rerum omnium auctores testisque produco. 3 Num tibi insultare in calamitate, num intercludere perfugia Martem Quodsi illorum fortunae, num casus bellicos exprobrare aut obicere videor? Tametsi solent ii fortunam sibi obici nolle qui se fortunae commiserunt, qui in eius periculis sunt ac varietate versati.4 Istius quidem calamitatis tuae fortuna particeps non fuit.5 Homines enim in proeliis, non in conviviis belli fortunam periclitari solent; in illa autem calamitate non fuisse communem, sed Venerem possumus dicere.6 fortunam tibi obici non oportet, cur tu fortunae innocentium veniam ac locum non dedisti? Etiam illud praecidas licet, te, quod supplicium more maiorum sumpseris securique percusseris, idcirco a me in crimen et in invidiam vocari.7 Non in supplicio crimen meum vertitur ; non ego nego securi quemquam feriri debere , non ego metum ex re militari, non severitatem imperi, non poenam flagiti tolli dico oportere; fateor non modo in socios sed etiam in civis militesque nostros persaepe esse severe ac vehementer vindicatum.
Cicero HOME
bnf7774.91
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik