monumenta.ch > Cicero > 62 > 35 > 59 > 83 > 18 > 30 > 94 > 61 > 20 > 3 > 16 > 21 > 40 > 65 > 16 > 48 > 31 > 13 > 15 > 3 > 47 > 97 > 43 > 44 > 36 > 4 > 48
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 5, 47 <<< >>> 49
Cicero, in Verrem, 2, 5, 48
1 Quo confugient socii? quem implorabunt? qua spe denique, ut vivere velint, tenebuntur, si vos eos deseretis? Ad senatumne venient ? Quid? ut de Verre supplicium sumat ? Non est usitatum, non senatorium .2 Ad populum Romanum confugient? Facilis est populi causa ; legem enim se sociorum causa iussisse et eius legis custodes ac vindices praeposuisse dicet.3 Hic locus igitur est unus quo perfugiant, hic portus, haec arx , haec ara sociorum; quo quidem nunc non ita confugiunt ut antea in suis repetundis rebus solebant. Non argentum, non aurum , non vestem, non mancipia repetunt, non ornamenta quae ex urbibus fanisque erepta sunt; metuunt homines imperiti ne iam haec populus Romanus concedat et ita velit fieri .4 Patimur enim multos iam annos et silemus, cum videamus ad paucos homines omnis omnium nationum pecunias pervenisse.5 Quod eo magis ferre animo aequo et concedere videmur, quia nemo istorum dissimulat, nemo laborat ut obscura sua cupiditas esse videatur. 6 In urbe nostra pulcherrima atque ornatissima quod signum, quae tabula picta est quae non ab hostibus victis capta atque deportata sit? at istorum villae sociorum fidelissimorum plurimis et pulcherrimis spoliis ornatae refertaeque sunt.7 Vbi pecunias exterarum nationum esse arbitramini, quae nunc omnes egent, cum Athenas, Pergamum, Cyzicum, Miletum, Chium, Samum.8 totam denique Asiam, Achaiam, Graeciam , Siciliam tam in paucis villis inclusas esse videatis ? Sed haec, ut dico, omnia iam socii vestri relinquunt et neglegunt, iudices.9 Ne publice a populo Romano spoliarentur officiis ac fide providerunt; paucorum cupiditati tum, cum obsistere non poterant, tamen sufficere aliquo modo poterant; nunc vero iam adempta est non modo resistendi verum etiam suppeditandi facultas.10 Itaque res suas neglegunt; pecunias, quo nomine iudicium hoc appellatur, non repetunt, relinquunt; hoc iam ornatu ad vos confugiunt. 11 Aspicite, aspicite , iudices, squalorem sordisque sociorum!
Cicero HOME
bnf7774.89