monumenta.ch > Cicero > 29 > 28 > 61 > 12 > 72 > 69 > 16 > 34 > 63 > 36 > 68 > 70 > 54 > 17 > 65 > 12 > 47
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 5, 46 <<<     >>> 48

Cicero, in Verrem, 2, 5, 47

1 Eorumne populorum civis, eorum agrorum alumnos, ex quibus maxima vis frumenti quotannis plebi Romanae illorum operis ac laboribus quaeritur, qui a parentibus spe nostri imperi nostraeque aequitatis suscepti educatique sunt, ad C. Verris nefariam immanitatem et ad eius funestam securem esse servatos? Cum mihi Tyndaritani illius venit in mentem, cum Segestani, tum iura simul civitatum atque officia considero.2 Quas urbis P. Africanus etiam ornandas esse spoliis hostium arbitratus est, eas C. Verres non solum illis ornamentis sed etiam viris nobilissimis nefario scelere privavit.3 En quod Tyndaritani libenter praedicent: 'Nos in septemdecim populis Siciliae numeramur, nos semper omnibus Punicis Siciliensibusque bellis amicitiam fidemque populi Romani secuti sumus, a nobis omnia populo Romano semper et belli adiumenta et pacis ornamenta ministrata sunt'.4 Multum vero haec iis iura profuerunt in istius imperio ac potestate! Vestros quondam nautas contra Carthaginem Scipio duxit , at nunc navem contra praedones paene inanem Cleomenes ducit ; vobiscum Africanus hostium spolia et praemia laudis communicavit, at nunc, per Verrem spoliati, nave a praedonibus abducta, ipsi in hostium loco numeroque ducimini .5 Quid vero? illa Segestanorum non solum litteris tradita neque commemorata verbis, sed multis officiis illorum usurpata et comprobata cognatio quos tandem fructus huiusce necessitudinis in istius imperio tulit? Nempe hoc iure fuit, iudices, ut ex sinu patriae nobilissimus adulescens istius carnifici Sextio dederetur.6 Cui civitati maiores nostri maximos agros atque optimos concesserunt, quam immunem esse voluerunt, haec apud te cognationis fidelitatis vetustatis auctoritatis ne hoc quidem iuris obtinuit, ut unius honestissimi atque innocentissimi civis mortem ac sanguinem deprecaretur.
Cicero HOME

bnf7774.88

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik