monumenta.ch > Cicero > 9 > 22 > 22 > 69 > 1 > 25 > 11 > 52 > 39 > 26 > 8 > 43 > 28 > 26 > 35 > 64 > 88 > 68 > 9 > 46
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 5, 45 <<< >>> 47
Cicero, in Verrem, 2, 5, 46
1 Quis tam fuit illo tempore ferreus , quis tam inhumanus praeter unum te, qui non illorum aetate nobilitate miseria commoveretur? Ecquis fuit quin lacrimaret , quin ita calamitatem illam putaret illorum ut fortunam tamen non alienam, periculum autem commune arbitraretur? Feriuntur securi.2 Laetaris tu in omnium gemitu et triumphas; testis avaritiae tuae gaudes esse sublatos.3 Errabas, Verres, et vehementer errabas, cum te maculas furtorum et flagitiorum tuorum sociorum innocentium sanguine eluere arbitrabare; praeceps amentia ferebare, qui te existimares avaritiae vulnera crudelitatis remediis posse sanare.4 Etenim quamquam illi sunt mortui sceleris tui testes, tamen eorum propinqui neque tibi neque illis desunt, tamen ex ipso illo numero nauarchorum aliqui vivunt et adsunt, quos, ut mihi videtur, ad illorum innocentium poenas fortuna et ad hanc causam reservavit. 5 Adest Phylarchus Haluntinus, qui quia cum Cleomene non fugit, oppressus a praedonibus et captus est; cui calamitas saluti fuit, qui nisi captus a piratis esset in hunc praedonem sociorum incidisset. Dicit is pro testimonio de missione nautarum, de fame, de Cleomenis fuga.6 Adest Centuripinus Phalacrus in amplissima civitate amplissimo loco natus; eadem dicit, nulla in re discrepat.7 Per deos immortalis! quo tandem animo sedetis, iudices, aut haec quem ad modum auditis ? Vtrum ego desipio et plus quam satis est doleo tanta calamitate miseriaque sociorum, an vos quoque hic acerbissimus innocentium cruciatus et maeror pari sensu doloris adficit? Ego enim cum Herbitensem, cum Heracliensem securi percussum esse dico, versatur mihi ante oculos indignitas calamitatis.
Cicero HOME
bnf7774.87
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik