monumenta.ch > Cicero > 67 > 24 > 18 > 42 > 3 > 1 > 76 > 53 > 33 > 56 > 52 > 30 > 39 > 67 > 13 > 60 > 43 > 84 > 77 > 66 > 45
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 5, 44 <<< >>> 46
Cicero, in Verrem, 2, 5, 45
1 Includuntur in carcerem condemnati; supplicium constituitur in illos, sumitur de miseris parentibus nauarchorum ; prohibentur adire ad filios, prohibentur liberis suis cibum vestitumque ferre .2 Patres hi quos videtis iacebant in limine , matresque miserae pernoctabant ad ostium carceris ab extremo conspectu liberum exclusae; quae nihil aliud orabant nisi ut filiorum suorum postremum spiritum ore excipere liceret.3 Aderat ianitor carceris, carnifex praetoris, mors terrorque sociorum et civium Romanorum , lictor Sextius, cui ex omni gemitu doloreque certa merces comparabatur.4 'Vt adeas, tantum dabis, ut cibum tibi intro ferre liceat, tantum'.5 Nemo recusabat.6 'Quid? ut uno ictu securis adferam mortem filio tuo , quid dabis? ne diu crucietur, ne saepius feriatur, ne cum sensu doloris aliquo spiritus auferatur ?' Etiam ob hanc causam pecunia lictori dabatur . 7 O magnum atque intolerandum dolorem! o gravem acerbamque fortunam! Non vitam liberum , sed mortis celeritatem pretio redimere cogebantur parentes. Atque ipsi etiam adulescentes cum Sextio suo de plaga et de uno illo ictu loquebantur, idque postremum parentis suos liberi orabant, ut levandi cruciatus sui causa lictori pecunia daretur.8 Multi et graves dolores inventi parentibus et propinquis, multi; verum tamen mors sit extremum .9 Non erit.10 Estne aliquid ultra quo crudelitas progredi possit? Reperietur; nam illorum, cum erunt securi percussi ac necati, corpora feris obicientur.11 Hoc si luctuosum est parentibus, redimant pretio sepeliendi potestatem. 12 Onasum Segestanum, hominem nobilem, dicere audistis se ob sepulturam Heraclei nauarchi pecuniam Timarchidi numerasse; ne hoc possis dicere, 'Patres enim veniunt amissis filiis irati,' vir primarius, homo nobilissimus, dicit, neque de filio dicit.13 Iam hoc quis tum fuit Syracusis quin audierit, quin sciat, has Timarchidi pactiones sepulturae cum vivis etiam illis esse factas? Non palam cum Timarchide loquebantur, non omnes omnium propinqui adhibebantur, non palam vivorum funera locabantur? Quibus omnibus rebus actis atque decisis producuntur e carcere, deligantur .
Cicero HOME
bnf7774.86
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik