monumenta.ch > Cicero > 44
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 5, 43 <<< >>> 45
Cicero, in Verrem, 2, 5, 44
1 Condemnat omnis de consili sententia; tamen neque iste in tanta re tot hominum T. Vettium ad se arcessit, quaestorem suum, cuius consilio uteretur, neque P. Cervium, talem virum, legatum, qui quia legatus isto praetore in Sicilia fuit primus ab isto iudex reiectus est, sed de latronum, hoc est de comitum suorum sententia condemnat omnis.2 Hic cuncti Siculi, fidelissimi atque antiquissimi socii, plurimis adfecti beneficiis a maioribus nostris, graviter commoventur et de suis periculis fortunisque omnibus pertimescunt: indigne ferunt illam clementiam mansuetudinemque nostri imperi in tantam crudelitatem inhumanitatemque esse conversam, condemnari tot homines uno tempore nullo crimine, defensionem suorum furtorum praetorem improbum ex indignissima morte innocentium quaerere.3 Nihil addi iam videtur, iudices, ad hanc improbitatem amentiam crudelitatemque posse, et recte nihil videtur.4 Nam si cum aliorum improbitate certet, longe omnis multumque superabit ; sed secum cum ipse certat, id agit ut semper superius suum facinus novo scelere vincat.5 Phalacrum Centuripinum dixeram exceptum esse a Cleomene , quod in eius quadriremi Cleomenes vectus esset; tamen, quia pertimuerat adulescens, quod eandem suam causam videbat esse quam illorum qui innocentes peribant, accedit ad hominem Timarchides; a securi negat esse ei periculum, virgis ne caederetur monet ut caveat.6 Ne multa, ipsum dicere adulescentem audistis se ob hunc metum pecuniam Timarchidi numerasse . 7 Levia sunt haec in hoc reo.8 Metum virgarum nauarchus, homo nobilissimus nobilissimae civitatis , pretio redemit: humanum est .9 Alius ne condemnaretur pecuniam dedit: usitatum est .10 Non vult populus Romanus obsoletis criminibus accusari Verrem, nova postulat, inaudita desiderat; non de praetore Siciliae, sed de nefario tyranno fieri iudicium arbitratur.
Cicero HOME
bnf7774.86