monumenta.ch > Cicero > 9 > 22 > 22 > 69 > 1 > 25 > 11 > 52 > 39 > 26 > 8 > 43
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 5, 42 <<<     >>> 44

Cicero, in Verrem, 2, 5, 43

1 Dicit etiam causam Heracleus Segestanus, homo domi suae nobilissimo loco natus.2 Audite, ut vestra humanitas postulat, iudices; audietis enim de magnis incommodis iniuriisque sociorum.3 Hunc scitote fuisse Heracleum in ea causa, qui propter gravem morbum oculorum tum non navigarit, et iussu eius qui potestatem habuit in commeatu Syracusis remanserit! Is certe neque classem prodidit neque metu perterritus fugit neque exercitum deseruit; etenim tum esset hoc animadvertendum cum classis Syracusis proficiscebatur.4 Is tamen in eadem causa fuit, quasi esset in aliquo manifesto scelere deprehensus, in quem ne falsi quidem causa conferri criminis potuit . 5 Fuit in illis nauarchis Heracliensis quidam Furius, - nam habent illi non nulla huiusce modi Latina nomina, - homo, quam diu vixit, non domi suae solum, post mortem tota Sicilia clarus et nobilis.6 In quo homine tantum animi fuit non solum ut istum libere laederet, - nam id quidem, quoniam moriundum videbat, sine periculo se facere intellegebat, - verum morte proposita, cum lacrimans in carcere mater noctes diesque adsideret, defensionem causae suae scripsit; quam nunc nemo est in Sicilia quin habeat, quin legat, quin tui sceleris et crudelitatis ex illa oratione commonefiat.7 In qua docet quot a civitate sua nautas acceperit, quot et quanti quemque dimiserit , quot secum habuerit; item de ceteris navibus dicit; quae cum apud te diceret, virgis oculi verberabantur.8 Ille morte proposita facile dolorem corporis patiebatur; clamabat, id quod scriptum reliquit, facinus esse indignum plus impudicissimae mulieris apud te de Cleomenis salute quam de sua vita lacrimas matris valere. 9 Deinde etiam illud video esse dictum quod, si recte vos populus Romanus cognovit, non falso ille de vobis iam in morte ipsa praedicavit, non posse Verrem testis interficiendo testimonium exstinguere; graviorem apud sapientis iudices se fore ab inferis testem quam si vivus in iudicium produceretur; tum avaritiae solum, si viveret, nunc, cum ita esset necatus, sceleris audaciae crudelitatis testem fore.10 Iam illa praeclara: non testium modo catervas, cum tua res ageretur, sed ab dis manibus innocentium Poenas sceleratorumque Furias in tuum iudicium esse venturas; sese ideo leviorem suum casum fingere, quod iam ante aciem securium tuarum Sextique, tui carnificis, vultum et manum vidisset, cum in conventu civium Romanorum iussu tuo securi cives Romani ferirentur. 11 Ne multa, iudices, libertate quam vos sociis dedistis, hac ille in acerbissimo supplicio miserrimae servitutis abusus est.
Cicero HOME

bnf7774.85

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik