monumenta.ch > Cicero > 42
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 5, 41 <<< >>> 43
Cicero, in Verrem, 2, 5, 42
1 Veniunt Syracusas parentes propinquique miserorum adulescentium hoc repentino calamitatis suae commoti nuntio ; vinctos aspiciunt catenis liberos suos, cum istius avaritiae poenam collo et cervicibus suis sustinerent; adsunt, defendunt, proclamant, fidem tuam, quae nusquam erat neque umquam fuerat, implorant.2 Pater aderat Dexo Tyndaritanus, homo nobilissimus, hospes tuus.3 Cuius tu domi fueras, quem hospitem appellaras, eum cum illa auctoritate miseria videres perditum , non te eius lacrimae, non senectus, non hospiti ius atque nomen a scelere aliquam ad partem humanitatis revocare potuit? Sed quid ego hospiti iura in hac immani belua commemoro? Qui Sthenium Thermitanum, hospitem suum, cuius domum per hospitium exhausit et exinanivit, absentem in reos rettulerit, causa indicta capite damnarit, ab eo nunc hospitiorum iura atque officia quaeramus? Cum homine [enim ] crudeli nobis res est an cum fera atque immani belua? Te patris lacrimae de innocentis fili periculo non movebant; cum patrem domi reliquisses, filium tecum haberes, te neque praesens filius de liberum caritate neque absens pater de indulgentia patria commonebat? Catenas habebat hospes tuus Aristeus, Dexonis filius.4 Quid ita? 'Prodiderat classem.' Quod ob praemium? 'Deseruerat '.5 Quid Cleomenes? 'Ignavus fuerat'.6 At eum tu ob virtutem corona ante donaras.7 'Dimiserat nautas'.8 At ab omnibus tu mercedem missionis acceperas .9 Alter parens ex altera parte erat Herbitensis Eubulida, homo domi suae clarus et nobilis; qui quia Cleomenem in defendendo filio laeserat, nudus paene est destitutus.10 Quid erat autem quod quisquam diceret aut defenderet? 'Cleomenem nominare non licet'.11 At causa cogit.12 'Moriere, si appellaris'; numquam enim iste cuiquam est mediocriter minatus.13 At remiges non erant. 'Praetorem tu accuses ? frange cervices'.14 Si neque praetorem neque praetoris aemulum appellari licebit, cum in his duobus tota causa sit, quid futurum est?
Cicero HOME
bnf7774.84
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik