monumenta.ch > Cicero > 9 > 22 > 22 > 69 > 1 > 25 > 11 > 52 > 39
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 5, 38 <<<     >>> 40

Cicero, in Verrem, 2, 5, 39

1 Homo certior fit agi nihil in foro et conventu toto die nisi hoc, quaeri ex nauarchis quem ad modum classis sit amissa; illos respondere et docere unum quemque, missione remigum, fame reliquorum, Cleomenis timore et fuga.2 Quod posteaquam iste cognovit, hanc rationem habere coepit.3 Causam sibi dicendam esse statuerat iam antequam hoc usu venit, ita ut ipsum priore actione dicere audistis.4 Videbat illis nauarchis testibus tantum hoc crimen sustinere se nullo modo posse.5 Consilium capit primo stultum, verum tamen clemens.6 Nauarchos ad se vocari iubet; veniunt. Accusat eos quod eius modi de se sermones habuerint; rogat ut in sua quisque dicat navi se tantum habuisse nautarum quantum oportuerit, neque quemquam esse dimissum.7 Illi enim vero se ostendunt quod vellet esse facturos.8 Iste non procrastinat, advocat amicos statim; quaerit ex iis singillatim quot quisque nautas habuerit.9 Respondet unus quisque ut erat praeceptum.10 Iste in tabulas refert; obsignat signis amicorum providens homo, ut contra hoc crimen, si quando opus esset, hac videlicet testificatione uteretur. 11 Derisum esse credo hominem amentem a suis consiliariis et admonitum hasce ei tabulas nihil profuturas, etiam plus ex nimia praetoris diligentia suspicionis in eo crimine futurum.12 Iam iste erat hac stultitia multis in rebus usus ut publice quoque quae vellet in litteris civitatum tolli et referri iuberet; quae omnia nunc intellegit sibi nihil prodesse, posteaquam certis litteris testibus auctoritatibusque convincitur.
Cicero HOME

bnf7774.82