monumenta.ch > Cicero > 24 > 50 > 17 > 56 > 85 > 95 > 57 > 15 > 13 > 8 > 21 > 2 > 78 > 14 > 50 > 76 > 14 > 10 > 11 > 36 > 51 > 55 > 49 > 39 > 8 > 74 > 34 > 38
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 5, 37 <<<     >>> 39

Cicero, in Verrem, 2, 5, 38

1 Eone pirata penetravit quo simul atque adisset non modo a latere sed etiam a tergo magnam partem urbis relinqueret? Insulam totam praetervectus est, quae est urbs Syracusis suo nomine ac moenibus, quo in loco maiores, ut ante dixi, Syracusanum habitare vetuerunt, quod, qui illam partem urbis tenerent, in eorum potestatem portum futurum intellegebant.2 At quem ad modum est pervagatus! Radices palmarum agrestium, quas in nostris navibus invenerant, iactabant , ut omnes istius improbitatem et calamitatem Siciliae possent cognoscere.3 Siculosne milites, aratorumne liberos, quorum patres tantum labore suo frumenti exarabant ut populo Romano totique Italiae suppeditare possent, eosne in insula Cereris natos, ubi primum fruges inventae esse dicuntur, eo cibo esse usos a quo maiores eorum ceteros quoque frugibus inventis removerunt! Te praetore Siculi milites palmarum stirpibus, piratae Siculo frumento alebantur! O spectaculum miserum atque acerbum! ludibrio esse urbis gloriam, populi Romani nomen, omnium hominum conventum atque multitudinem piratico myoparoni! in portu Syracusano de classe populi Romani triumphum agere piratam, cum praetoris inertissimi nequissimique oculos praedonum remi respergerent! Posteaquam e portu piratae non metu aliquo adfecti sed satietate exierunt, tum coeperunt quaerere homines causam illius tantae calamitatis.4 Dicere omnes et palam disputare minime esse mirandum si remigibus militibusque dimissis, reliquis egestate et fame perditis, praetore tot dies cum mulierculis perpotante, tanta ignominia et calamitas esset accepta. 5 Haec autem istius vituperatio atque infamia confirmabatur eorum sermone qui a suis civitatibus illis navibus praepositi fuerant.6 Qui ex illo numero reliqui Syracusas classe amissa refugerant dicebant quot ex sua quisque nave missos sciret esse.7 Res erat clara, neque solum argumentis sed etiam certis testibus istius audacia tenebatur.
Cicero HOME

bnf7774.81

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik