monumenta.ch > Cicero > 24 > 50 > 17 > 56 > 85 > 95 > 57 > 15 > 13 > 8 > 21 > 2 > 78 > 14 > 50 > 76 > 14 > 10 > 11 > 36
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 5, 35 <<< >>> 37
Cicero, in Verrem, 2, 5, 36
1 Cum praetor quaereretur et constaret neminem ei nuntiasse, fit ad domum eius cum clamore concursus atque impetus.2 Tum iste excitatus audit rem omnem ex Timarchide, sagum sumit, - lucebat iam fere, - procedit in medium vini somni stupri plenus. Excipitur ab omnibus eius modi clamore ut ei Lampsaceni periculi similitudo versaretur ante oculos; hoc etiam maius hoc videbatur, quod in odio simili multitudo hominum haec erat maxima. Tum istius acta commemorabatur , tum flagitiosa illa convivia, tum appellabantur a multitudine mulieres nominatim, tum quaerebant ex isto palam tot dies continuos per quos numquam visus esset ubi fuisset, quid egisset, tum imperator ab isto praepositus Cleomenes flagitabatur, neque quicquam propius est factum quam ut illud Vticense exemplum de Hadriano transferretur Syracusas, ut duo sepulchra duorum praetorum improborum duabus in provinciis constituerentur.3 Verum habita est a multitudine ratio temporis, habita tumultus , habita etiam dignitatis existimationisque communis, quod is est conventus Syracusis civium Romanorum ut non modo illa provincia, verum etiam hac re publica dignissimus existimetur. 4 Confirmant ipsi se, cum hic etiam tum semisomnus stuperet , arma capiunt, totum forum atque Insulam, quae est urbis magna pars, complent.5 Vnam illam noctem solam praedones ad Helorum commorati, cum fumantis etiam nostras navis reliquissent, accedere incipiunt Syracusas ; qui videlicet saepe audissent nihil esse pulchrius quam Syracusarum moenia ac portus, statuerant se, si ea Verre praetore non vidissent, numquam esse visuros.
Cicero HOME
bnf7774.80