monumenta.ch > Cicero > 44 > 30 > 40 > 20 > 46 > 50 > 33 > 41 > 58 > 42 > 31
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 5, 30 <<< >>> 32
Cicero, in Verrem, 2, 5, 31
1 Hac tanta praeda auctus, mancipiis argento veste locupletatus, nihilo diligentior ad classem ornandam milites revocandos alendosque esse coepit, cum ea res non solum provinciae saluti verum etiam ipsi praedae posset esse.2 Nam aestate summa, quo tempore ceteri praetores obire provinciam et concursare consuerunt aut etiam in tanto praedonum metu et periculo ipsi navigare, eo tempore ad luxuriem libidinesque suas domo sua regia - quae regis Hieronis fuit, qua praetores uti solent - contentus non fuit; tabernacula, quem ad modum consuerat temporibus aestivis, quod antea demonstravi, carbaseis intenta velis conlocari iussit in litore, quod est litus in Insula Syracusis post Arethusae fontem propter ipsum introitum atque ostium portus amoeno sane et ab arbitris remoto loco. 3 Hic dies aestivos praetor populi Romani , custos defensorque provinciae, sic vixit ut muliebria cotidie convivia essent, vir accumberet nemo praeter ipsum et praetextatum filium - etsi recte sine exceptione dixeram virum, cum isti essent, neminem fuisse.4 Non numquam etiam libertus Timarchides adhibebatur, mulieres autem nuptae nobiles praeter unam mimi Isidori filiam, quam iste propter amorem ab Rhodio tibicine abduxerat.5 Erat Pipa quaedam, uxor Aeschrionis Syracusani, de qua muliere plurimi versus qui in istius cupiditatem facti sunt tota Sicilia percelebrantur ; erat Nice, facie eximia, ut praedicatur, uxor Cleomeni Syracusani.6 Hanc vir amabat, verum tamen huius libidini adversari nec poterat nec audebat, et simul ab isto donis beneficiisque multis devinciebatur.7 Illo autem tempore iste, tametsi ea est hominis impudentia quam nostis, ipse tamen cum vir esset Syracusis, uxorem eius parum poterat animo soluto ac libero tot in acta dies secum habere.8 Itaque excogitat rem singularem; navis quibus legatus praefuerat Cleomeni tradit, classi populi Romani Cleomenem Syracusanum praeesse iubet atque imperare.9 Hoc eo facit ut ille non solum abesset a domo dum navigaret, sed etiam libenter cum magno honore beneficioque abesset, ipse autem remoto atque ablegato viro non liberius quam antea - quis enim umquam istius libidini obstitit? - sed paulo solutiore animo tamen secum illam haberet, si non tamquam virum sed tamquam aemulum removisset.
Cicero HOME
bnf7774.76
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik