monumenta.ch > Cicero > 9 > 86 > 10 > 60 > 5 > 3 > 67 > 29
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 5, 28 <<< >>> 30
Cicero, in Verrem, 2, 5, 29
1 At quem ad modum ipse se induit priore actione! Qui tot dies tacuisset, repente in M. Anni, hominis splendidissimi, testimonio, - cum is civem Romanum dixisset, archipiratam negasset securi esse percussum, - exsiluit conscientia sceleris et furore ex maleficiis concepto excitatus; dixit se, quod sciret sibi crimini datum iri pecuniam accepisse neque de vero archipirata sumpsisse supplicium, ideo se securi non percussisse; domi esse apud sese archipiratas dixit duos.2 O clementiam populi Romani seu potius patientiam miram ac singularem! Civem Romanum securi esse percussum M. Annius, eques Romanus, dicit, taces: archipiratam negat, fateris.3 Fit gemitus omnium et clamor, cum tamen a praesenti supplicio tuo continuit populus Romanus se et repressit et salutis suae rationem iudicum severitati reservavit.4 Quid? sciebas tibi crimini datum iri? quam ob rem sciebas, quam ob rem etiam suspicabare? Inimicum habebas neminem; si haberes, tamen non ita vixeras ut metum iudici propositum habere deberes.5 An te, id quod fieri solet, conscientia timidum suspiciosumque faciebat? Qui igitur, cum esses cum imperio, iam tum crimen et iudicium horrueris , cum tot testibus coarguare potes de damnatione dubitare? Verum si crimen hoc metuebas, ne quis suppositum abs te esse diceret qui pro archipirata securi feriretur, utrum tandem tibi ad defensionem firmius fore putasti, in iudicio coactu atque efflagitatu meo producere ad ignotos tanto post eum quem archipiratam esse diceres, an recenti re, Syracusis, apud notos, inspectante Sicilia paene tota, securi ferire? Vide quid intersit utrum faciendum fuerit: in illo reprehensio nulla esset , hic defensio nulla est.6 Itaque illud semper omnes fecerunt, hoc quis ante te, quis praeter te, fecerit quaero.7 Piratam vivum tenuisti.8 Quem ad finem? Dum cum imperio fuisti.9 Quam ob causam, quo exemplo, cur tam diu? cur, inquam, civibus Romanis quos piratae ceperant securi statim percussis, ipsis piratis lucis usuram tam diuturnam dedisti? Verum esto, sit tibi illud liberum omne tempus quoad cum imperio fuisti: etiamne privatus, etiamne reus, etiamne paene damnatus hostium duces privata in domo retinuisti? Vnum, alterum mensem, prope annum denique domi tuae piratae a quo tempore capti sunt , quoad per me licitum est, fuerunt, hoc est quoad per M'. Glabrionem licitum est, qui postulante me produci atque in carcerem condi imperavit.
Cicero HOME
bnf7774.74
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik