monumenta.ch > Cicero > 74 > 75 > 65 > 58 > 41 > 40 > 38 > 19 > 70 > 67 > 27
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 5, 26 <<<     >>> 28

Cicero, in Verrem, 2, 5, 27

1 Age porro, custodiri ducem praedonum novo more quam securi feriri omnium exemplo magis placuit.2 Quae sunt istae custodiae? apud quos homines, quem ad modum est adservatus? Lautumias Syracusanas omnes audistis, plerique nostis.3 Opus est ingens, magnificum, regum ac tyrannorum; totum est e saxo in mirandam altitudinem depresso et multorum operis penitus exciso ; nihil tam clausum ad exitum , nihil tam saeptum undique, nihil tam tutum ad custodiam nec fieri nec cogitari potest.4 In has lautumias, si qui publice custodiendi sunt, etiam ex ceteris oppidis Siciliae deduci imperantur. 5 Eo quod multos captivos civis Romanos coniecerat, quod eodem ceteros piratas condi imperarat, intellexit, si hunc subditivum archipiratam in eandem custodiam dedisset, fore ut a multis in lautumiis verus ille dux quaereretur.6 Itaque hominem huic optimae tutissimaeque custodiae non audet committere, denique Syracusas totas timet, amandat hominem - quo? Lilybaeum fortasse? Video; tamen homines maritimos non plane reformidat.7 Minime, iudices.8 Panhormum igitur? Audio; quamquam Syracusis, quoniam in Syracusano captus erat, maxime, si minus supplicio adfici, at custodiri oportebat. 9 Ne Panhormum quidem.10 Quo igitur? quo putatis ? Ad homines a piratarum metu et suspicione alienissimos, a navigando rebusque maritimis remotissimos , ad Centuripinos, homines maxime mediterraneos, summos aratores, qui nomen numquam timuissent maritimi praedonis, unum te praetore horruissent Apronium, terrestrem archipiratam .11 Et ut quivis facile perspiceret id ab isto actum esse ut ille suppositus facile et libenter se illum qui non erat esse simularet, imperat Centuripinis ut is victu ceterisque rebus quam liberalissime commodissimeque adhiberetur .
Cicero HOME

bnf7774.72

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik