monumenta.ch > Cicero > 26
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 5, 25 <<< >>> 27
Cicero, in Verrem, 2, 5, 26
1 'Coniectura est'.2 Iudex esse bonus nemo potest qui suspicione certa non movetur.3 Hominem nostis, consuetudinem omnium tenetis, - qui ducem praedonum aut hostium ceperit, quam libenter eum palam ante oculos omnium esse patiatur .4 Hominem in tanto conventu Syracusis vidi neminem, iudices, qui archipiratam captum sese vidisse diceret, cum omnes, ut mos est, ut solet fieri, concurrerent, quaererent, videre cuperent.5 Quid accidit cur tanto opere iste homo occultaretur ut eum ne casu quidem quisquam aspicere posset? Homines maritimi Syracusis, qui saepe istius ducis nomen audissent, saepe timuissent, cum eius cruciatu atque supplicio pascere oculos animumque exsaturare vellent, potestas aspiciendi nemini facta est. 6 Vnus pluris praedonum duces vivos cepit P. Servilius quam omnes antea.7 Ecquando igitur isto fructu quisquam caruit, ut videre piratam captum non liceret? At contra, quacumque iter fecit, hoc iucundissimum spectaculum omnibus vinctorum captorumque hostium praebebat; itaque ei concursus fiebat undique ut non modo ex iis oppidis qua ducebantur sed etiam ex finitimis visendi causa convenirent.8 Ipse autem triumphus quam ob rem omnium triumphorum gratissimus populo Romano fuit et iucundissimus? Quia nihil est victoria dulcius, nullum est autem testimonium victoriae certius quam, quos saepe metueris, eos te vinctos ad supplicium duci videre. 9 Hoc tu quam ob rem non fecisti? quam ob rem ita pirata iste occultatus est quasi eum aspici nefas esset? quam ob rem supplicium non sumpsisti? quam ob causam hominem reservasti? ecquem scis in Sicilia antea captum archipiratam qui non securi percussus sit? Vnum cedo auctorem tui facti, unius profer exemplum.10 Vivum tu archipiratam servabas: quo? Per triumphum, credo, quem ante currum tuum duceres; neque enim quicquam erat reliquum nisi uti classe populi Romani pulcherrima amissa provinciaque lacerata triumphus tibi navalis decerneretur.
Cicero HOME
bnf7774.71
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik