monumenta.ch > Cicero > 71 > 25
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 5, 24 <<< >>> 26
Cicero, in Verrem, 2, 5, 25
1 Recita. TESTIMONIA CIVITATVM. Huncine hominem, hancine impudentiam, iudices, hanc audaciam ! civitatibus pro numero militum pecuniarum summas discribere , certum pretium, sescenos nummos, nautarum missionis constituere! quos qui dederat commeatum totius aestatis abstulerat, iste, quod eius nautae nomine pro stipendio frumentoque acceperat, lucrabatur. Ita quaestus duplex unius missionis fiebat.2 Atque haec homo amentissimus in tanto praedonum impetu tantoque periculo provinciae sic palam faciebat ut et ipsi praedones scirent et tota provincia testis esset.3 Cum propter istius hanc avaritiam nomine classis esset in Sicilia, re quidem vera naves inanes, quae praedam praetori non quae praedonibus metum adferrent, tamen, cum P. Caesetius et P. Tadius decem navibus suis semiplenis navigarent, navem quandam piratarum praeda refertam non ceperunt, sed abduxerunt onere suo plane captam atque depressam .4 Erat ea navis plena iuventutis formosissimae, plena argenti facti atque signati, multa cum stragula veste.5 Haec una navis a classe nostra non capta est, sed inventa ad Megaridem, qui locus est non longe a Syracusis.6 Quod ubi isti nuntiatum est, tametsi in acta cum mulierculis iacebat ebrius, erexit se tamen et statim quaestori legatoque suo custodes misit compluris, ut omnia sibi integra quam primum exhiberentur. 7 Adpellitur navis Syracusas; exspectatur ab omnibus supplicium.8 Iste quasi praeda sibi advecta, non praedonibus captis, si qui senes ac deformes erant, eos in hostium numero ducit; qui aliquid formae aetatis artificique habebant, abducit omnis, non nullos scribis filio cohortique distribuit, symphoniacos homines sex cuidam amico suo Romam muneri misit.9 Nox illa tota in exinaniunda nave consumitur.10 Archipiratam ipsum videt nemo, de quo supplicium sumi oportuit .11 Hodie omnes sic habent - quid eius sit vos coniectura adsequi debetis - istum clam a piratis ob hunc archipiratam pecuniam accepisse.
Cicero HOME
bnf7774.71