monumenta.ch > Cicero > 12 > 23
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 5, 22 <<<     >>> 24

Cicero, in Verrem, 2, 5, 23

1 Verum ut ad classem, quo ex loco sum digressus, revertar, accepisti a Mamertinis navem contra leges, remisisti contra foedera.2 Ita in una civitate bis improbus fuisti, cum et remisisti quod non oportebat, et accepisti quod non licebat.3 Exigere te oportuit navem quae contra praedones, non quae cum praeda navigaret, quae defenderet ne provincia spoliaretur, non quae provinciae spolia portaret.4 Mamertini tibi et urbem quo furta undique deportares , et navem in qua exportares praebuerunt ; illud tibi oppidum receptaculum praedae fuit, illi homines testes custodesque furtorum, illi tibi et locum furtis et furtorum vehiculum comparaverunt.5 Itaque ne tum quidem cum classem avaritia ac nequitia tua perdidisti Mamertinis navem imperare ausus es; quo tempore in tanta inopia navium tantaque calamitate provinciae, etiamsi precario essent rogandi, tamen ab iis impetraretur.6 Reprimebat enim tibi et imperandi vim et rogandi conatum praeclara illa non populo Romano reddita biremis, sed praetori donata cybaea. Ea fuit merces imperi, auxili, iuris, consuetudinis, foederis.7 Habetis unius civitatis firmum auxilium amissum ac venditum pretio: cognoscite nunc novam praedandi rationem ab hoc primum excogitatam.
Cicero HOME

bnf7774.70