monumenta.ch > Cicero > 18
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 5, 17 <<<     >>> 19

Cicero, in Verrem, 2, 5, 18

1 Quid mihi hoc loco respondebis? nisi forte id quod, tametsi probari nullo modo potest, tamen dici quidem in iudicio de pecuniis repetundis necesse est, de tua pecunia aedificatam esse navem .2 Aude hoc saltem dicere quod necesse est; noli metuere, Hortensi, ne quaeram qui licuerit aedificare navem senatori ; antiquae sunt istae leges et mortuae, quem ad modum tu soles dicere, quae vetant.3 Fuit ista res publica quondam, fuit ista severitas in iudiciis, ut istam rem accusator in magnis criminibus obiciendam putaret. Quid enim tibi navi ? qui si quo publice proficisceris, praesidi et vecturae causa sumptu publico navigia praebentur ; privatim autem nec proficisci quoquam potes nec arcessere res transmarinas ex iis locis in quibus te habere nihil licet. 4 Deinde cur quicquam contra leges parasti? Valeret hoc crimen in illa vetere severitate ac dignitate rei publicae; nunc non modo te hoc crimine non arguo, sed ne illa quidem communi vituperatione reprehendo: Tu tibi hoc numquam turpe, numquam criminosum, numquam invidiosum fore putasti, celeberrimo loco palam tibi aedificari onerariam navem in provincia quam tu cum imperio obtinebas? Quid eos loqui qui videbant, quid existimare eos qui audiebant arbitrabare? inanem te navem esse illam in Italiam adducturum ? naviculariam , cum Romam venisses, esse facturum? Ne illud quidem quisquam poterat suspicari, te in Italia maritimum habere fundum et ad fructus deportandos onerariam navem comparare.5 Eius modi voluisti de te sermonem esse omnium palam ut loquerentur te illam navem parare quae praedam ex Sicilia deportaret, et ad ea furta quae reliquisses commearet. 6 Verum haec omnia, si doces navem de tua pecunia aedificatam, remitto atque concedo.7 Sed hoc, homo amentissime, non intellegis priore actione ab ipsis istis Mamertinis, tuis laudatoribus , esse sublatum? Nam dixit Heius, princeps civitatis , princeps istius legationis quae ad tuam laudationem missa est, navem tibi operis publicis Mamertinorum esse factam , eique faciendae senatorem Mamertinum publice praefuisse.8 Reliqua est materies.9 Hanc Reginis, ut ipsi dicunt - tametsi tu negare non potes - publice, quod Mamertini materiem non habent, imperavisti.
Cicero HOME

bnf7774.65

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik