monumenta.ch > Cicero > 23 > 18 > 53 > 6 > 41 > 33 > 57 > 4 > 19 > 55 > 51 > 42 > 41 > 2 > 87 > 57 > 32 > 21 > 39 > 4 > 58 > 93 > 11 > 47 > 54 > 29 > 49 > 17
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 5, 16 <<< >>> 18
Cicero, in Verrem, 2, 5, 17
1 Esto; nihil ex fugitivorum bello aut suspicione belli laudis adeptus est, quod neque bellum eius modi neque belli periculum fuit in Sicilia, neque ab isto provisum est ne quod esset; at vero contra bellum praedonum classem habuit ornatam diligentiamque in eo singularem, itaque ab isto praeclare defensa provincia est.2 Sic de bello praedonum, sic de classe Siciliensi, iudices, dicam ut hoc iam ante confirmem, in hoc uno genere omnis inesse culpas istius maximas avaritiae, maiestatis, dementiae, libidinis, crudelitatis.3 Haec dum breviter expono, quaeso, ut fecistis adhuc, diligenter attendite. 4 Rem navalem primum ita dico esse administratam, non uti provincia defenderetur, sed uti classis nomine pecunia quaereretur.5 Superiorum praetorum consuetudo cum haec fuisset, ut naves civitatibus certusque numerus nautarum militumque imperaretur, maximae et locupletissimae civitati Mamertinae nihil horum imperavisti.6 Ob hanc rem quid tibi Mamertini clam pecuniae dederint, post, si videbitur, ex ipsorum litteris testibusque quaeremus. 7 Navem vero cybaeam , maximam triremis instar, [pulcherrimam atque ornatissimam cybaeam ] , palam aedificatam sumptu publico tuo nomine, publice , sciente tota Sicilia, per magistratum senatumque Mamertinum tibi datam donatamque esse dico.8 Haec navis onusta praeda Siciliensi, cum ipsa quoque esset ex praeda, simul cum ipse decederet, adpulsa Veliam est cum plurimis rebus, et iis quas iste Romam mittere cum ceteris furtis noluit, quod erant clarissimae maximeque eum delectabant.9 Eam navem nuper egomet vidi Veliae multique alii viderunt, pulcherrimam atque ornatissimam, iudices: quae quidem omnibus qui eam aspexerant prospectare iam exsilium atque explorare fugam domini videbatur.
Cicero HOME
bnf7774.64
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik