monumenta.ch > Cicero > 66
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 4, 65 <<<     >>> 67

Cicero, in Verrem, 2, 4, 66

1 Postridie mane ab eo postulo ut Syracusanis liceret senatus consultum, quod pridie fecissent, mihi reddere.2 Ille enim vero negat et ait in-, dignum facinus esse quod ego in senatu Graeco verba fecissem; quod quidem apud Graecos Graece locutus essem, id ferri nullo modo posse.3 Respondi homini ut potui, ut debui, ut volui. Cum multa tum etiam hoc me memini dicere, facile esse perspicuum quantum inter hunc et illum Numidicum, verum ac germanum Metellum, interesset; illum noluisse sua laudatione iuvare L. Lucullum, sororis virum, quicum optime convenisset, hunc homini alienissimo a civitatibus laudationes per vim et metum comparare.4 Quod ubi intellexi, multum apud illum recentis nuntios, multum tabellas non commendaticias sed tributarias valuisse, admonitu ipsorum Syracusanorum impetum in eas tabulas facio in quibus senatus consultum perscripserant.5 Ecce autem nova turba atque rixa, ne tamen istum omnino Syracusis sine amicis, sine hospitibus, plane nudum esse ac desertum putetis! Retinere incipit tabulas Theomnastus quidam, homo ridicule insanus, quem Syracusani Theoractum vocant; qui illic eius modi est ut eum pueri sectentur, ut omnes cum loqui coepit inrideant.6 Huius s tamen insania, quae ridicula est aliis, mihi tum molesta sane fuit; nam cum spumas ageret in ore, oculis arderet, voce maxima vim me sibi adferre clamaret, copulati in ius pervenimus. 7 Hic ego postulare coepi ut mihi tabulas obsignare ac deportare liceret; ille contra dicere, negare esse illud senatus consultum in quo praetor appellatus esset, negare id mihi tradi oportere.8 Ego legem recitare, omnium mihi tabularum et litterarum fieri potestatem ; ille furiosus urgere nihil ad se nostras leges pertinere.9 Praetor intellegens negare sibi placere, quod senatus consultum ratum esse non deberet, id me Romam deportare.10 Quid multa? nisi vehementius homini minatus essem, nisi legis sanctionem poenamque recitassem, tabularum mihi potestas facta non esset.11 Ille autem insanus, qui pro isto vehementissime contra me declamasset, postquam non impetravit , credo, ut in gratiam mecum rediret, libellum mihi dat in quo istius furta Syracusana perscripta erant, quae ego antea iam ab aliis cognoram et acceperam.
Cicero HOME

bnf7774.50

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik