monumenta.ch > Cicero > 9 > 86 > 10 > 60 > 5 > 3 > 67 > 29 > 46 > 12 > 38 > 32 > 58 > 47 > 48 > 42 > 50 > 52 > 7 > 33 > 20 > 54 > 10 > 43 > 37 > 64
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 4, 63 <<<     >>> 65

Cicero, in Verrem, 2, 4, 64

1 Mos est Syracusis ut, si qua de re ad senatum referant , dicat sententiam qui velit; nominatim nemo rogatur, et tamen, ut quisque aetate et honore antecedit ita primus solet sua sponte dicere, itaque a ceteris ei conceditur; sin aliquando tacent omnes, tunc sortito coguntur dicere.2 Cum hic mos esset, refertur ad senatum de laudatione Verris.3 In quo primum, ut aliquid esset morae, multi interpellant; de Sex. Peducaeo, qui de illa civitate totaque provincia optime meritus esset, sese antea, cum audissent ei negotium facessitum, cumque eum publice pro plurimis eius et maximis meritis laudare cuperent, a C. Verre prohibitos esse; iniquum esse, tametsi Peducaeus eorum laudatione iam non uteretur, tamen non id prius decernere quod aliquando voluissent quam quod tum cogerentur. 4 Conclamant omnes et adprobant ita fieri oportere.5 Refertur de Peducaeo.6 Vt quisque aetate et honore antecedebat, ita sententiam dixit ex ordine.7 Id adeo ex ipso senatus consulto cognoscite; nam principum sententiae perscribi solent .8 Recita.9 'QVOD VERBA FACTA SVNT DE SEX PEDVCAEO '.10 Dicit qui primi suaserint. Decernitur .11 Refertur deinde de Verre.12 Dic, quaeso, quo modo? 'QVOD VERBA FACTA SVNT DE C. VERRE' - quid postea scriptum est? - 'CVM SVRGERET NEMO NEQVE SENTENTIAM DICERET' - quid est hoc? - ' SORS DVCITVR'.13 Quam ob rem? nemo erat voluntarius laudator praeturae tuae, defensor periculorum, praesertim cum inire a praetore gratiam posset? Nemo. Illi ipsi tui convivae, consiliarii, conscii, socii verbum facere non audent.14 In qua curia statua tua stabat et nuda fili, in ea nemo fuit, ne quem nudus quidem filius nudata provincia commoveret. 15 Atque etiam hoc me docent, eius modi senatus consultum fecisse laudatores ut omnes intellegere possent non laudationem sed potius inrisionem esse illam quae commonefaceret istius turpem calamitosamque praeturam.16 Etenim scriptum esse ita: QVOD IS VIRGIS NEMINEM CECIDISSET - a quo cognostis nobilissimos homines atque innocentissimos securi esse percussos; QVOD VIGILANTER PROVINCIAM ADMINISTRASSET - cuius omnis vigilias in stupris constat adulteriisque esse consumptas; [cuius modi constat, hoc vero scriptum esse, quod proferre non auderet reus, accusator recitare non desineret ] QVOD PRAEDONES PROCVL AB INSVLA SICILIA PROHIBVISSET [VERRES ] - quos etiam intra Syracusanam insulam recepisset .17 Haec posteaquam ex illis cognovi, discessi cum fratre e curia, ut nobis absentibus, si quid vellent, decernerent.
Cicero HOME

bnf7774.49

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik