monumenta.ch > Cicero > 63
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 4, 62 <<< >>> 64
Cicero, in Verrem, 2, 4, 63
1 Vbi eorum dolorem ex illius iniuriis non modo non minorem sed prope maiorem quam Siculorum ceterorum esse cognovi, tum meum animum in illos, tum mei consili negotique totius suscepti causam rationemque proposui, tum eos hortatus sum ut causae communi salutique ne deessent, ut illam laudationem, quam se vi ac metu coactos paucis illis diebus decresse dicebant, tollerent.2 Itaque, iudices, Syracusani haec faciunt, istius clientes atque amici.3 Primum mihi litteras publicas, quas in aerario sanctiore conditas habebant, proferunt; in quibus ostendunt omnia quae dixi ablata esse perscripta, et plura etiam quam ego potui dicere; perscripta autem hoc modo: Quod ex aede Minervae hoc et illud abesset, quod ex aede Iovis, quod ex aede Liberi - ut quisque iis rebus tuendis conservandisque praefuerat, ita perscriptum erat - cum rationem e lege redderent et quae acceperant tradere deberent, petisse ut sibi, quod eae res abessent, ignosceretur; itaque omnis liberatos discessisse, et esse ignotum omnibus.4 Quas ego litteras obsignandas publico signo deportandasque curavi.5 De laudatione autem ratio sic mihi reddita est.6 Primum, cum a C. Verre litterae aliquanto ante adventum meum de laudatione venissent, nihil esse decretum; deinde, cum quidam ex illius amicis commonerent oportere decerni, maximo clamore esse et convicio repudiatos; postea, cum meus adventus adpropinquaret, imperasse eum qui summam potestatem haberet ut decernerent; decretum ita esse ut multo plus illi laudatio mali quam boni posset adferre.7 Id adeo, iudices, ut mihi ab illis demonstratum est, sic vos ex me cognoscite.
Cicero HOME
bnf7774.48
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik