monumenta.ch > Cicero > 29 > 28 > 61
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 4, 60 <<<     >>> 62

Cicero, in Verrem, 2, 4, 61

1 Atque ut ceteros omittamus, de ipsis Syracusanis cognoscite.2 Ad quos ego cum venissem, sic primum existimabam, ut Romae ex istius amicis acceperam, civitatem Syracusanam propter Heracli hereditatem non minus esse isti amicam quam Mamertinam propter praedarum ac furtorum omnium societatem; simul et verebar ne mulierum nobilium et formosarum gratia, quarum iste arbitrio praeturam per triennium gesserat, virorumque quibuscum illae nuptae erant, nimia in istum non modo lenitudine sed etiam liberalitate oppugnarer, si quid ex litteris Syracusanorum conquirerem. 3 Itaque Syracusis cum civibus Romanis eram, eorum tabulas exquirebam, iniurias cognoscebam.4 Cum diutius in negotio curaque fueram, ut requiescerem curamque animi remitterem, ad Carpinati praeclaras tabulas revertebar, ubi cum equitibus Romanis, hominibus ex illo conventu honestissimis, illius Verrucios, de quibus ante dixi, explicabam; a Syracusanis prorsus nihil adiumenti neque publice neque privatim exspectabam, neque erat in animo postulare.5 Cum haec agerem, repente ad me venit Heraclius, is qui tum magistratum Syracusis habebat , homo nobilis, qui sacerdos Iovis fuisset , qui honos est apud Syracusanos amplissimus. Agit mecum et cum fratre meo ut, si nobis videretur, adiremus ad eorum senatum; frequentis esse in curia ; se iussu senatus a nobis petere ut veniremus. 6 Primo nobis fuit dubium quid ageremus; deinde cito venit in mentem non esse vitandum illum nobis conventum et locum; itaque in curiam venimus.
Cicero HOME

bnf7774.47

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik