monumenta.ch > Cicero > 24 > 50 > 17 > 56 > 85 > 95 > 57
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 4, 56 <<< >>> 58
Cicero, in Verrem, 2, 4, 57
1 Nam Sappho quae sublata de prytanio est dat tibi iustam excusationem, prope ut concedendum atque ignoscendum esse videatur.2 Silanionis opus tam perfectum, tam elegans, tam elaboratum quisquam non modo privatus sed populus potius haberet quam homo elegantissimus atque eruditissimus, Verres? Nimirum contra dici nihil potest.3 Nostrum enim unus quisque, qui tam beati quam iste est non sumus, tam delicati esse non possumus, si quando aliquid istius modi videre volet, eat ad aedem Felicitatis, ad monumentum Catuli, in porticum Metelli, det operam ut admittatur in alicuius istorum Tusculanum, spectet forum ornatum, si quid iste suorum aedilibus commodarit: Verres haec habeat domi, Verres ornamentis fanorum atque oppidorum habeat plenam domum, villas refertas.4 Etiamne huius operari studia ac delicias, iudices, perferetis? qui ita natus, ita educatus est, ita factus et animo et corpore ut multo appositior ad ferenda quam ad auferenda signa esse videatur. 5 Atque haec Sappho sublata quantum desiderium sui reliquerit, dici vix potest.6 Nam cum ipsa fuit egregie facta, tum epigramma Graecum pernobile incisum est in basi, quod iste eruditus homo et Graeculus, qui haec subtiliter iudicat, qui solus intellegit, si unam litteram Graecam scisset, certe non sustulisset.7 Nunc enim quod scriptum est inani in basi declarat quid fuerit, et id ablatum indicat.8 Quid? signum Paeanis ex aede Aesculapi praeclare factum, sacrum ac religiosum, non sustulisti? quod omnes propter pulchritudinem visere, propter religionem colere solebant.9 Quid? ex aede Liberi simulacrum Aristaei non tuo imperio palam ablatum est? Quid? ex aede Iovis religiosissimum simulacrum Iovis Imperatoris, quem Graeci Vrion nominant, pulcherrime factum nonne abstulisti? Quid? ex aede Liberae agninum caput illud pulcherrimum, quod visere solebamus, num dubitasti tollere ? Atque ille Paean sacrificiis anniversariis simul cum Aesculapio apud illos colebatur; Aristaeus, qui [ut Graeci ferunt, Liberi filius ] inventor olei esse dicitur, una cum Libero patre apud illos eodem erat in templo in consecratus.
Cicero HOME
bnf7774.44
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik