monumenta.ch > Cicero > 56
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 4, 55 <<<     >>> 57

Cicero, in Verrem, 2, 4, 56

1 Iam vero quid ego de valvis illius templi commemorem? Vereor ne haec qui non viderunt omnia me nimis augere atque ornare arbitrentur; quod tamen nemo suspicari debet, tam esse me cupidum ut tot viros primarios velim, praesertim ex iudicum numero, qui Syracusis fuerint, qui haec viderint, esse temeritati et mendacio meo conscios.2 Confirmare hoc liquido, iudices, possum, valvas magnificentiores, ex auro atque ebore perfectiores, nullas umquam ullo in templo fuisse.3 Incredibile dictu est quam multi Graeci de harum valvarum pulchritudine scriptum reliquerint.4 Nimium forsitan haec illi mirentur atque efferant; esto; verum tamen honestius est rei publicae nostrae, iudices, ea quae illis pulchra esse videantur imperatorem nostrum in bello reliquisse quam praetorem in pace abstulisse.5 Ex ebore diligentissime perfecta argumenta erant in valvis; ea detrahenda curavit omnia.6 Gorgonis os pulcherrimum cinctum anguibus revellit atque abstulit, et tamen indicavit se non solum artificio sed etiam pretio quaestuque duci; nam bullas aureas omnis ex iis valvis, quae erant multae et graves, non dubitavit auferre; quarum iste non opere delectabatur sed pondere.7 Itaque eius modi valvas reliquit ut quae olim ad ornandum templum erant maxime nunc tantum ad claudendum factae esse videantur.8 Etiamne gramineas hastas - vidi enim vos in hoc nomine, cum testis diceret , commoveri: quod erat eius modi ut semel vidisse satis esset, (in quibus neque manu factum quicquam neque pulchritudo erat ulla, sed tantum magnitudo incredibilis de qua vel audire satis esset, nimium videre plus quam semel,) etiam id concupisti?
Cicero HOME

bnf7774.43

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik