monumenta.ch > Cicero > 9 > 86 > 10 > 60 > 5 > 3 > 67 > 29 > 46 > 12 > 38 > 32 > 58 > 47 > 48 > 42 > 50 > 52 > 7 > 33 > 20 > 54
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 4, 53 <<< >>> 55
Cicero, in Verrem, 2, 4, 54
1 Nunc ad Marcellum revertar, ne haec a me sine causa commemorata esse videantur.2 Qui cum tam praeclaram urbem vi copiisque cepisset, non putavit ad laudem populi Romani hoc pertinere, hanc pulchritudinem, ex qua praesertim periculi nihil ostenderetur, delere et exstinguere.3 Itaque aedificiis omnibus, publicis privatis, sacris profanis, sic pepercit quasi ad ea defendenda cum exercitu, non oppugnanda venisset.4 In ornatu urbis habuit victoriae rationem, habuit humanitatis; victoriae putabat esse multa Romam deportare quae ornamento urbi esse possent, humanitatis non plane exspoliare urbem, praesertim quam conservare voluisset. 5 In hac partitione ornatus non plus victoria Marcelli populo Romano adpetivit quam humanitas Syracusanis reservavit. Romam quae adportata sunt, ad aedem Honoris et Virtutis itemque aliis in locis videmus.6 Nihil in aedibus, nihil in hortis posuit, nihil in suburbano; putavit, si urbis ornamenta domum suam non contulisset, domum suam ornamento urbi futuram.7 Syracusis autem permulta atque egregia reliquit; deum vero nullum violavit, nullum attigit.8 Conferte Verrem, non ut hominem cum homine comparetis, ne qua tali viro mortuo fiat iniuria, sed ut pacem cum bello, leges cum vi, forum et iuris dictionem cum ferro et armis, adventum et comitatum cum exercitu et victoria conferatis.
Cicero HOME
bnf7774.42