monumenta.ch > Cicero > 67 > 24 > 18 > 42 > 3 > 1 > 76 > 53 > 33 > 56 > 52 > 30 > 39 > 67 > 13 > 60 > 43 > 84 > 77 > 66 > 45 > 5 > 22 > 31 > 55 > 38 > 25 > 26 > 13 > 32 > 46
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 4, 45 <<<     >>> 47

Cicero, in Verrem, 2, 4, 46

1 Quid ergo? hoc solum auditione expetere coepit, cum id ipse non vidisset? Immo vero alia complura ; ex quibus eligam spoliationem nobilissimi atque antiquissimi fani, de qua priore actione testis dicere audistis.2 Nunc eadem illa, quaeso, audite et diligenter, sicut adhuc fecistis, attendite.3 Insula est Melita, iudices, satis lato a Sicilia mari periculosoque diiuncta ; in qua est eodem nomine oppidum, quo iste numquam accessit, quod tamen isti textrinum per triennium ad muliebrem vestem conficiendam fuit.4 Ab eo oppido non longe in promunturio fanum est Iunonis antiquum, quod tanta religione semper fuit ut non modo illis Punicis bellis quae in his fere locis navali copia gesta atque versata sunt, sed etiam hac praedonum multitudine semper inviolatum sanctumque fuerit.5 Quin etiam hoc memoriae proditum est, classe quondam Masinissae regis ad eum locum adpulsa praefectum regium dentis eburneos incredibili magnitudine e fano sustulisse et eos in Africam portasse Masinissaeque donasse.6 Regem primo delectatum esse munere; post, ubi audisset unde essent, statim certos homines in quinqueremi misisse ui eos dentis reponerent .7 Itaque in iis scriptum litteris Punicis fuit regem Masinissam imprudentem accepisse, re cognita reportandos reponendosque curasse.8 Erat praeterea magna vis eboris, multa ornamenta, in quibus eburneae Victoriae antiquo opere ac summa arte perfectae. 9 Haec iste omnia, ne multis morer, uno impetu atque uno nuntio per servos Venerios, quos eius rei causa miserat, tollenda atque asportanda curavit.
Cicero HOME

bnf7774.35

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik