monumenta.ch > Cicero > 45
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 4, 44 <<<     >>> 46

Cicero, in Verrem, 2, 4, 45

1 Audite etiam singularem eius, iudices, cupiditatem, audaciam, amentiam, in iis praesertim sacris polluendis quae non modo manibus attingi, sed ne cogitatione quidem violari fas fuit.2 Sacrarium Cereris est apud Catinensis eadem religione qua Romae, qua in ceteris locis, qua prope in toto orbe terrarum.3 In eo sacrario intimo signum fuit Cereris perantiquum, quod viri non modo cuius modi esset sed ne esse quidem sciebant; aditus enim in id sacrarium non est viris; sacra per mulieres ac virgines confici solent.4 Hoc signum noctu clam istius servi ex illo religiosissimo atque antiquissimo loco sustulerunt.5 Postridie sacerdotes Cereris atque illius fani antistitae , maiores natu, probatae ac nobiles mulieres, rem ad magistratus suos deferunt.6 Omnibus acerbum, indignum, luctuosum denique videbatur. 7 Tum iste permotus illa atrocitate negoti , ut ab se sceleris illius suspicio demoveretur, dat hospiti suo cuidam negotium ut aliquem reperiret quem illud fecisse insimularet, daretque operam ut is eo crimine damnaretur, ne ipse esset in crimine.8 Res non procrastinatur.9 Nam cum iste Catina profectus esset, servi cuiusdam nomen defertur; is accusatur, ficti testes in eum dantur.10 Rem cunctus senatus Catinensium legibus iudicabat.11 Sacerdotes vocantur; ex iis quaeritur secreto in curia quid esse factum arbitrarentur, quem ad modum signum esset ablatum.12 Respondent illae praetoris in eo loco servos esse visos.13 Res, quae esset iam antea non obscura, sacerdotum testimonio perspicua esse coepit.14 Itur in consilium; servus ille innocens omnibus sententiis absolvitur, - quo facilius vos hunc omnibus sententiis condemnare possitis. 15 Qquid enim postulas, Verres? quid speras, quid exspectas , quem tibi aut deum aut hominem auxilio futurum putas? Eone tu servos ad spoliandum fanum immittere ausus es quo liberos adire ne ornandi quidem causa fas erat? iisne rebus manus adferre non dubitasti a quibus etiam oculos cohibere te religionum iura cogebant? Tametsi ne oculis quidem captus in hanc fraudem tam sceleratam ac tam nefariam decidisti; nam id concupisti quod numquam videras, id, inquam, adamasti quod antea non aspexeras; auribus tu tantam cupiditatem concepisti ut eam non metus, non religio, non deorum vis, non hominum existimatio contineret. 16 At ex bono viro, credo, audieras et bono auctore.17 Qui id potes, qui ne ex viro quidem audire potueris? Audisti igitur ex muliere, quoniam id viri nec vidisse neque nosse poterant.18 Qualem porro illam feminam fuisse putatis , iudices, quam pudicam, quae cum Verre loqueretur, quam religiosam, quae sacrari spoliandi rationem ostenderet? Ac minime mirum, quae sacra per summam castimoniam virorum ac mulierum fiant, eadem per istius stuprum ac flagitium esse violata.
Cicero HOME

bnf7774.34

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik