monumenta.ch > Cicero > 23 > 18 > 53 > 6 > 41 > 33 > 57 > 4 > 19 > 55 > 51 > 42 > 41 > 2 > 87 > 57 > 32
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 4, 31 <<<     >>> 33

Cicero, in Verrem, 2, 4, 32

1 Vobis autem, iudices, quid hoc indignius aut quid minus ferendum videri potest? Verresne habebit domi suae candelabrum Iovis e gemmis auroque perfectum ? cuius fulgore conlucere atque inlustrari Iovis Optimi Maximi templum oportebat, id apud istum in eius modi conviviis constituetur, quae domesticis stupris flagitiisque flagrabunt? in istius lenonis turpissimi domo simul cum ceteris Chelidonis hereditariis ornamentis Capitoli ornamenta ponentur? Quid huic sacri umquam fore aut quid religiosi fuisse putatis qui nunc tanto scelere se obstrictum esse non sentiat, qui in iudicium veniat ubi ne precari quidem Iovem Optimum Maximum atque ab eo auxilium petere more omnium possit? a quo etiam di immortales sua repetunt in eo iudicio quod hominibus ad suas res repetendas est constitutum.2 Miramur Athenis Minervam, Deli Apollinem, Iunonem Sami, Pergae Dianam, multos praeterea ab isto deos tota Asia Graeciaque violatos, qui a Capitolio manus abstinere non potuerit? Quod privati homines de suis pecuniis ornant ornaturique sunt, id C. Verres ab regibus ornari non passus est .3 Itaque hoc nefario scelere concepto nihil postea tota in Sicilia neque sacri neque religiosi duxit esse; ita sese in ea provincia per triennium gessit ut ab isto non solum hominibus verum etiam dis immortalibus bellum indictum putaretur.
Cicero HOME

bnf7774.25

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik