monumenta.ch > Cicero > 9 > 22 > 22 > 69 > 1 > 25 > 11 > 52 > 39 > 26 > 8 > 43 > 28 > 26
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 4, 25 <<<     >>> 27

Cicero, in Verrem, 2, 4, 26

1 Nullo modo possum omnia istius facta aut memoria consequi aut oratione complecti: genera ipsa cupio breviter attingere, ut hic modo me commonuit Pisonis anulus quod totum effluxerat.2 Quam multis istum putatis hominibus honestis de digitis anulos abstulisse? Numquam dubitavit, quotienscumque alicuius aut gemma aut anulo delectatus est.3 Incredibile dicam, sed ita clarum ut ipsum negaturum non arbitrer.4 Cum Valentio, eius interpreti, epistula Agrigento adlata esset, casu signum iste animadvertit in cretula.5 Placuit ei; quaesivit unde esset epistula; respondit Agrigento.6 Iste litteras ad quos solebat misit, ut is anulus ad se primo quoque tempore adferretur.7 Ita litteris istius patri familias, L. Titio, civi Romano, anulus de digito detractus est.8 Illa vero eius cupiditas incredibilis est.9 Nam ut in singula conclavia, quae iste non modo Romae sed in omnibus villis habet, tricenos lectos optime stratos cum ceteris ornamentis convivi quaereret, nimium multa comparare videretur; nulla domus in Sicilia locuples fuit ubi iste non textrinum instituerit. 10 Mulier [est ] Segestana perdives et nobilis, Lamia nomine, per triennium isti plena domo telarum stragulam vestem confecit, nihil nisi conchylio tinctum Attalus, homo pecuniosus, Neti, Lyso Lilybaei, Critolaus Aetnae, Syracusis Aeschrio, Cleomenes, Theomnastus, Helori Archonidas, - dies me citius defecerit quam nomina.11 'Ipse dabat purpuram, tantum operam amici'.12 Credo; iam enim non libet omnia criminari; quasi vero hoc mihi non satis sit ad crimen, habuisse tam multum quod daret, voluisse deportare tam multa, hoc denique, quod concedit, amicorum operis esse in huiusce modi rebus usum. 13 Iam vero lectos aeratos et candelabra aenea num cui praeter istum Syracusis per triennium facta esse existimatis? 'Emebat'.14 Credo; sed tantum vos certiores, iudices, facio quid iste in provincia praetor egerit, ne cui forte neglegens nimium fuisse videatur neque se satis, cum potestatem habuerit, instruxisse et ornasse.
Cicero HOME

bnf7774.21

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik