monumenta.ch > Cicero > 24
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 4, 23 <<< >>> 25
Cicero, in Verrem, 2, 4, 24
1 Quod umquam, iudices, huiusce modi everriculum ulla 24 in provincia fuit? Avertere aliquid de publico quam obscurissime per magistratum solebant; etiam cum aliquid a privato non numquam, occulte auferebant, et ii tamen condemnabantur.2 Et si quaeritis, ut ipse de me detraham, illos ego accusatores puto fuisse qui eius modi hominum furta odore aut aliquo leviter presso vestigio persequebantur.3 Nam nos quidem quid facimus in Verre , quem in luto volutatum totius corporis vestigiis invenimus? Permagnum est in eum dicere aliquid qui praeteriens, lectica paulisper deposita, non per praestigias sed palam per potestatem uno imperio ostiatim totum oppidum compilaverit. Ac tamen , ut posset dicere se emisse, Archagatho imperat ut illis aliquid, quorum argentum fuerat, nummulorum dicis causa daret.4 Invenit Archagathus paucos qui vellent accipere; iis dedit.5 Eos nummos tamen iste Archagatho non reddidit.6 Voluit Romae repetere Archagathus; Cn. Lentulus Marcellinus dissuasit, sicut ipsum dicere audistis .7 Recita.8 ARCHAGATHI ET LENTVLI TESTIMONIUM. Et ne forte hominem existimetis hanc tantam vim emblematum sine causa coacervare voluisse, videte quanti vos, quanti existimationem populi Romani, quanti leges et iudicia, quanti testis Siculos [negotiatores ] fecerit.9 Posteaquam tantam multitudinem collegerat emblematum ut ne unum quidem cuiquam reliquisset, instituit officinam Syracusis in regia maximam.10 Palam artifices omnis, caelatores ac vascularios, convocari iubet, et ipse suos compluris habebat.11 Eos concludit, magnam hominum multitudinem.12 Mensis octo continuos his opus non defuit, cum vas nullum fieret nisi aureum.13 Tum illa, ex patellis et turibulis quae evellerat, ita scite in aureis poculis inligabat, ita apte in scaphiis aureis includebat , ut ea ad illam rem nata esse diceres; ipse tamen praetor, qui sua vigilantia pacem in Sicilia dicit fuisse, in hac officina maiorem partem diei cum tunica pulla sedere solebat et pallio.
Cicero HOME
bnf7774.20