monumenta.ch > Cicero > 23 > 18
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 4, 17 <<<     >>> 19

Cicero, in Verrem, 2, 4, 18

1 Melitensis Diodorus est, qui apud vos antea testimonium dixit.2 Is Lilybaei multos iam annos habitat, homo et domi nobilis et apud eos quo se contulit propter virtutem splendidus et gratiosus.3 De hoc Verri dicitur habere eum perbona toreumata, in his pocula quaedam, quae Thericlia nominantur, Mentoris manu summo artificio facta.4 Quod iste ubi audivit, sic cupiditate inflammatus est non solum inspiciendi verum etiam auferendi ut Diodorum ad se vocaret ac posceret.5 Ille, qui illa non invitus haberet, respondit Lilybaei se non habere, Melitae apud quendam propinquum suum reliquisse.6 Tum iste continuo mittit homines certos Melitam, scribit ad quosdam Melitensis ut ea vasa perquirant, rogat Diodorum ut ad illum propinquum suum det litteras; nihil ei longius videbatur quam dum illud videret argentum.7 Diodorus, homo frugi ac diligens, qui sua servare vellet, ad propinquum suum scribit ut iis qui a Verre venissent responderet illud argentum se paucis illis diebus misisse Lilybaeum.8 Ipse interea recedit; abesse a domo paulisper maluit quam praesens illud optime factum argentum amittere .9 Quod ubi iste audivit, usque eo commotus est ut sine ulla dubitatione insanire omnibus ac furere videretur.10 Quia non potuerat eripere argentum ipse Diodoro , erepta sibi vasa optime facta dicebat ; minitari absenti Diodoro , vociferari palam, lacrimas interdum non tenere. Eriphylam accepimus in fabulis ea cupiditate ut , cum vidisset monile, ut opinor, ex auro et gemmis, pulchritudine eius incensa salutem viri proderet.11 Similis istius cupiditas, hoc etiam acrior atque insanior, quod illa cupiebat id quod viderat , huius libidines non solum oculis sed etiam auribus excitabantur.
Cicero HOME

bnf7774.14

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik