monumenta.ch > Cicero > 29 > 28 > 61 > 12 > 72 > 69 > 16
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 4, 15 <<< >>> 17
Cicero, in Verrem, 2, 4, 16
1 Verum ut Lilybaeum, unde digressa est oratio, revertamur , Diocles est, Pamphili gener, illius a quo hydria ablata est, Popilius cognomine.2 Ab hoc abaci vasa omnia, ut exposita fuerunt, abstulit.3 Dicat se licet emisse; etenim hic propter magnitudinem furti sunt, ut opinor, litterae factae.4 Iussit Timarchidem aestimare argentum, quo modo qui umquam tenuissime in donationem histrionum aestimavit .5 Tametsi iam dudum ego erro qui tam multa de tuis emptionibus verba faciam, et quaeram utrum emeris necne et quo modo et quanti emeris, quod verbo transigere possum. Ede mihi scriptum quid argenti in provincia Sicilia pararis, unde quidque aut quanti emeris .6 Quid fit? Quamquam non debebam ego abs te has litteras poscere; me enim tabulas tuas habere et proferre oportebat.7 Verum negas te horum annorum aliquot confecisse.8 Compone hoc quod postulo de argento, de reliquo videro.9 'Nec scriptum habeo nec possum edere'.10 Quid futurum igitur est? quid existimas hosce iudices facere posse? Domus plena signorum pulcherrimorum iam ante praeturam, multa ad villas tuas posita, multa deposita apud amicos, multa aliis data atque donata; tabulae nullum indicant emptum.11 Omne argentum ablatum ex Sicilia est, nihil cuiquam quod suum dici vellet relictum.12 Fingitur improba defensio, praetorem omne id argentum coemisse; tamen id ipsum tabulis demonstrari non potest.13 Si, quas tabulas profers, in his quae habes quo modo habeas scriptum non est, horum autem temporum cum te plurimas res emisse dicis tabulas omnino nullas profers, nonne te et prolatis et non prolatis tabulis condemnari necesse est?
Cicero HOME
bnf7774.13