monumenta.ch > Cicero > 67 > 24 > 18 > 42 > 3 > 1 > 76 > 53 > 33 > 56 > 52 > 30 > 39 > 67 > 13 > 60 > 43 > 84 > 77 > 66 > 45 > 5 > 22 > 31 > 55 > 38 > 25 > 26 > 13
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 4, 12 <<< >>> 14
Cicero, in Verrem, 2, 4, 13
1 Iam, ut haec omnia reperire ac perscrutari solitus sit, iudices, est operae pretium cognoscere.2 Cibyratae sunt fratres quidam, Tlepolemus et Hiero, quorum alterum fingere opinor e cera solitum esse, alterum esse pictorem.3 Hosce opinor, Cibyrae cum in suspicionem venissent suis civibus fanum expilasse Apollinis, veritos poenam iudici ac legis domo profugisse.4 Quod Verrem artifici sui cupidum cognoverant tum, cum iste, id quod ex testibus didicistis, Cibyram cum inanibus syngraphis venerat, domo fugientes ad eum se exsules, cum iste esset in Asia , contulerunt.5 Habuit eos secum illo tempore et in legationis praedis atque furtis multum illorum opera consilioque usus est. 6 Hi sunt illi quibus in tabulis refert sese Q. Tadius 'dedisse iussu istius, Graecis pictoribus'.7 Eos iam bene cognitos et re probatos secum in Siciliam duxit.8 Quo posteaquam venerunt, mirandum in modum (canis venaticos diceres) ita odorabantur omnia et pervestigabant ut, ubi quidque esset, aliqua ratione invenirent. Aliud minando , aliud pollicendo, aliud per servos, aliud per liberos, per amicum aliud, aliud per inimicum inveniebant; quicquid illis placuerat, perdendum erat.9 Nihil aliud optabant quorum poscebatur argentum nisi ut id Hieroni et Tlepolemo displiceret.
Cicero HOME
bnf7774.11
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik