monumenta.ch > Cicero > 29 > 28 > 61 > 12
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 4, 11 <<<     >>> 13

Cicero, in Verrem, 2, 4, 12

1 Verum haec emisse te dicis.2 Quid? illa Attalica tota Sicilia nominata ab eodem Heio [peripetasmata ] emere oblitus es? Licuit eodem modo ut signa.3 Quid enim actum est? an litteris pepercisti? Verum hominem amentem hoc fugit: minus clarum putavit fore quod de armario quam quod de sacrario esset ablatum.4 At quo modo abstulit? Non possum dicere planius quam ipse apud vos dixit Heius.5 Cum quaesissem num quid aliud de bonis eius pervenisset ad Verrem, respondit istum ad se misisse ut sibi mitteret Agrigentum peripetasmata. Quaesivi misisset ne ; respondit, id quod necesse erat, se dicto audientem fuisse praetori, misisse .6 Rogavi pervenissentne Agrigentum; dixit pervenisse.7 Quaesivi quem ad modum revertissent; negavit adhuc revertisse.8 Risus populi atque admiratio omnium vestrum facta est. 9 Hic tibi in mentem non venit iubere ut haec quoque referret HS Vl milibus D se tibi vendidisse? Metuisti ne aes alienum tibi cresceret, si HS VI milibus D tibi constarent ea quae tu facile posses vendere HS ducentis milibus? Fuit tanti, mihi crede; haberes quod defenderes; nemo quaereret quanti illa res esset; si modo te posses dicere emisse, facile cui velles tuam causam et factum probares; nunc de peripetasmatis quem ad modum te expedias non habes.10 Quid? a Phylarcho Centuripino, homine locupleti ac nobili, phalerass pulcherrime factas, quae regis Hieronis fuisse dicuntur, utrum tandem abstulisti an emisti? In Sicilia quidem cum essem, sic a Centuripinis, sic a ceteris audiebam, - non enim parum res erat clara: tam te has phaleras a Phylarcho Centuripino abstulisse dicebant quam alias item nobilis ab Aristo Panhormitano, quam tertias a Cratippo Tyndaritano.11 Etenim si Phylarchus vendidisset, non ei, posteaquam reus factus es, redditurum te promisisses.12 Quod quia vidisti pluris scire, cogitasti, si ei reddidisses, te minus habiturum, rem nihilo minus testatam futuram: non reddidisti.13 Dixit Phylarchus pro testimonio se, quod nosset tuum istum morbum, ut amici tui appellant , cupisse te celare de phaleris; cum abs te appellatus esset, negasse habere sese; apud alium quoque eas habuisse depositas, ne qua invenirentur; tuam tantam fuisse sagacitatem ut eas per illum ipsum inspiceres, ubi erant depositae; tum se deprensum negare non potuisse; ita ab se invito phalera sublatas gratiis .
Cicero HOME

bnf7774.10

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik