monumenta.ch > Cicero > 9 > 22 > 22 > 69 > 1 > 25 > 11 > 52 > 39 > 26 > 8 > 43 > 28 > 26 > 35 > 64 > 88 > 68 > 9
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 4, 8 <<<     >>> 10

Cicero, in Verrem, 2, 4, 9

1 Homo amentissime, quid putasti? impetraturum te? quanti is a civibus suis fieret, quanti auctoritas eius haberetur ignorabas? Verum fac te impetravisse, fac aliquid gravius in Heium statuisse Mamertinos: quantam putas auctoritatem laudationis eorum futuram, si in eum quem constet verum pro testimonio dixisse poenam constituerint? Tametsi quae est ista laudatio , cum laudator interrogatus laedat necesse est? Quid? isti laudatores tui nonne testes mei sunt? Heius est laudator: laesit gravissime.2 Producam ceteros: reticebunt quae poterunt libenter, dicent quae necesse erit ingratiis .3 Negent isti onerariam navem maximam aedificatam esse Messanae? Negent, si possunt.4 Negent ei navi faciundae senatorem Mamertinum publice praefuisse? Vtinam negent! Sunt etiam cetera; quae malo integra reservare, ut quam minimum dem illis temporis ad meditandum confirmandumque periurium. 5 Haec tibi laudatio procedat in numerum? hi te homines auctoritate sua sublevent? qui te neque debent adiuvare si possint, neque possunt si velint; quibus tu privatim iniurias plurimas contumeliasque imposuisti, quo in oppido multas familias totas in perpetuum infamis tuis stupris flagitiisque fecisti.6 At publice commodasti.7 Non sine magno quidem rei publicae provinciaeque Siciliae detrimento. Tritici modium L_X_ empta populo Romano dare debebant et solebant: abs te solo remissum est.8 Res publica detrimentum fecit quod per te imperi ius in una civitate imminutum est: Siculi, quod ipsum non de summa frumenti detractum est, sed translatum in Centuripinos et Halaesinos, immunis populos, et hoc plus impositum quam ferre possent.9 Navem imperare ex foedere debuisti ; remisisti in triennium; militem nullum umquam poposcisti per tot annos.10 Fecisti item ut praedones solent; qui cum hostes communes sint omnium, tamen aliquos sibi instituunt amicos, quibus non modo parcant verum etiam praeda quos augeant, et eos maxime qui habent oppidum oportuno loco, quo saepe adeundum sit navibus .
Cicero HOME

bnf7774.8

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik