monumenta.ch > Cicero > 10 > 7 > 40 > 71 > 9 > 11 > 15 > 61 > 28 > 7
Cicero, Orationes, in Verrem, 2, 4, 6 <<<     >>> 8

Cicero, in Verrem, 2, 4, 7

1 Dicet aliquis: 'Quid? tu ista permagno aestimas?' Ego vero ad meam rationem usumque meum non aestimo; verum tamen a vobis ita arbitror spectari oportere, quanti haec eorum iudicio qui studiosi sunt harum rerum aestimentur, quanti venire soleant, quanti haec ipsa, si palam libereque venirent, venire possent, denique ipse Verres quanti aestimet. Numquam enim, si denariis cccc Cupidinem illum putasset, commisisset ut propter eum in sermonem hominum atque in tantam vituperationem veniret. 2 Quis vestrum igitur nescit quanti haec aestimentur? In auctione signum aeneum non maximum HS XL venire non vidimus ? Quid? si velim nominare homines qui aut non minoris aut etiam pluris emerint, nonne possum? Etenim qui modus est in his rebus cupiditatis, idem est aestimationis; difficile est finem facere pretio nisi libidini feceris.3 Video igitur Heium neque voluntate neque difficultate aliqua temporis nec magnitudine pecuniae adductum esse ut haec signa venderet, teque ista simulatione emptionis vi, metu, imperio, fascibus ab homine eo quem, una cum ceteris sociis, non solum potestati tuae sed etiam fidei populus Romanus commiserat eripuisse atque abstulisse.4 Quid mihi tam optandum, iudices, potest esse in hoc crimine quam ut haec eadem dicat ipse Heius? Nihil profecto; sed ne difficilia optemus.5 Heius est Mamertinus; Mamertina civitas istum publice communi consilio sola laudat; omnibus iste ceteris Siculis odio est, ab his solis amatur; eius autem legationis quae ad istum laudandum missa est princeps est Heius - etenim est primus civitatis: ne forte, dum publicis mandatis serviat, de privatis iniuriis reticeat. 6 Haec cum scirem et cogitarem, commisi tamen , iudices, Heio; produxi prima actione, neque id tamen ullo periculo feci.7 Quid enim poterat Heius respondere, si esset improbus, si sui dissimilis? esse illa signa domi suae, non esse apud Verrem? Qui poterat quicquam eius modi dicere? Vt homo turpissimus esset impudentissimeque mentiretur, hoc diceret, illa se habuisse venalia, eaque sese quanti voluerit vendidisse.8 Homo domi suae nobilissimus, qui vos de religione sua ac dignitate vere existimare maxime vellet, primo dixit se istum publice laudare, quod sibi ita mandatum esset; deinde neque se habuisse illa venalia neque ulla condicione, si utrum vellet liceret, adduci umquam potuisse ut venderet illa quae in sacrario fuissent a maioribus suis relicta et tradita.
Cicero HOME

bnf7774.6

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik